Latin
FORMA, DESCRIPTIO
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 296
Unproofread scanNot analysed yet
*τοῦ LOcVS ed by (Erodotus in Melpomene, Gelonum regionem describens, multis arboribus conscitam, ingentique lacu, consequenterque Lutrarum copia refertam esse tradidit. Ideo Olaus Magnus horum animalium locum contemplans, scriptis mandauit, plurimas Lutras circa Septentrionales aquas versari, praesertim verò Suetiae, Helsingiae, Medelpadiae, Iempthiae, &vtriusque Bohemiae. Denique vitam agunt in illis regionibus, quae piscosis locis scatent; quare ex Gesnero Lutrae in Italia, Gallia, Germania, Heluetia, Anglia, &Scandinauia reperiuntur. Hermolaus Barbarus in ripa Borysthenis, &tota Sarmatia frequen tiores esse pro comperto affirmat. At Brasauolus aliquas in Italia, vbi Padus mari iungitur, &copiosiores in agro Neapolitano stabulari, liberius astruit. Indiani quoque (vt legimus in quarumdam regionum Indicarum descriptione) pelles Lutrarum habent, quas secundùm fluuios frequenter capiunt. Verùm animaduertendum est, quòd Lutrę non omnes aquas, sed tantummodo pisculentas amant; iuxta illud Baptistae Mantuani. Piscosoque vorax habitans in gargite Lutra. Non tamen semper in aquis, sed partim etiam in terra, more amphibiorum, vitam agit &cauernas habitandas, iuxta huiusmodi aquas effodit; quod Reusnerus in Paradiso poe tico eleganter describit hoc disticho. Me partim tellis, partim leuis educat vnda, Pisce natat multo, sed mea parua domus. Postremò circa locum particularem à Lutris habitatum, vnum animaduersione dignum notat Gesnerus, scilicet Lutras circa flumina, &lacus, Castores verò circa fluuios tatùm versari obseruatum fuisse. Ex natura loci natalis huius belluae, lector facilè potest venire in cognitionem naturae ciborum, quibus Lutra vescitur. Haec igitur non modò piscibus, vrgente fame, saturatur, sed quandoque in proprium specum tantam piscium copiam congregat; vt indè aeris infectio oriatur, non sine magno eorum periculo, qui huiusmo? di bestias indagant, &coercent. Bellonius in historia Aquatilium, non solùm praedicta confirmat; verùm quoqe addit Lutram magna solertia pisces venari, nam haec magneimpetu per aquas ruens pisces perterrefacit, illosque ad riparum cauernulas adigit, vt commo diùs praeda perfruatur, Praetereà confirmare videtur sententiam Alberti dicentis Lu tram tàm in aqua, quàm in terra venari; dum subiungit. Lutras aliquandò, fame stimulante, mollibus etiam herbarum cacuminibus vesci. Huic sententiae adstipulatur Geor gius Agricola, dum ait, Lutras non solum piscibus, sed etiam fructibus, &corticibus arborum nutriri, &hyberno etiam tempore à cauernis ad pastum egredi.