Latin
GENVS DIFFERENTIAE
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 3-3
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem lynx mas in comparatione ad foeminam, referente Sca iScaligerò, maculas magis distinctas, &orbiculares habet, proprièque lupus ceruarius dicitur. Reliqum est, vt exactam pellis descriptionem assignemus. Pellis extensa lyncis, vt notat Gesnerus, à summo naso ad caudam vsquè, est longitudinis trium pedum, &vnciarum quatuor; cauda longitudinem vnciarum septem non excedit, latitudo circa collum (non ambitus dicimus, sed dorsi tantum) est dimidiati pedis, &in imo dorso vnciarum quindecim; crura anteriora longitudinem vnciarum quatuordecim, &posteriora duodecim aequant. Pilus vndiquè mollissimus, &densa lanugine confertus, extremae pilorum dorsi partes albicant, intimae rufescunt, partes autem à medio dorso recedentes, magis albicant, &venter medius est candidus, in quo puncta quędam passim nigricant, crebra verò sunt iuxta imum ventrem ad latera; auriculae paruae sunt, quasi triangulum referentes ambitu nigro, &supra eas villus niger cum paucis pilis albis eminet; barba ad instar felium ex setis albis constat: Pedes admodùm villosi sunt, &anteriores quinquè digitis, posteriores verò quatuor tantum integrantur; &tandem cauda in extremitate nigricans per totum aequalis crassitudinis conspicitur. Lynx Africana cum Aconito Pardalianche, seu Doronico, quod interficit Lynces, &Pantheras. Ainm li, Nisllisshla assiy. siγhιδι aa?