Latin
ANATOMICA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 93
Unproofread scanNot analysed yet
ANATOMICA. Alenus recensens animalia, quę pro dissectione, &anatomica inspectione idonea esse putabat, meminit simiarum &lyncum; quam sententiam cla rissimus Faloppius in suis commentarijs ad Galenum de ossibus confir mauit. Inchoando igitur à capite. Galenus de musculorum temporalium diuersitate agens hos in homine, simijs, &lyncibus debiles esse docebat. Cranium lyncis cranio leonis valdè assimilatur, &tribus suturis sagittali nimirum, &duabus lateralibus praeditum est, deindè in hoc, cuius iconem exhibemus sex, &viginti dentes conspiciuntur. Incisores sunt duodecim, sed primus, &sextus tàm inferioris, Lyncis cranium. πωhιιψνιηνν lllis ine ass ssis quillilili ssiἀ νεMiMM MII smhama iullidll iualius, quàm superioris mandibulę, quatuor medijs paulò minores sunt, quales in mustellis ob Dentium nuseruantur. Canini quatuor cęteris longiores sequuntur. Molares sunt decem, quorum merus. quatuor superiorem maxillam vtrinquè muniunt; primi propè caninos trigonae sunt figurae duplici quadam appendice insieniti; vltimus in vtraquè superiori parte bifidus est vtrinque, &altero valdè latior. Inferior maxilla sex molaribus decoratur; primus propè caninos trigonam refert figuram, secundus floris lilij rudimentum reprae sentat, tertius vtroquè latior, &maior est fissus in medio summitatibus acutis.