Latin
NATVNA, LOCVS, CIBVS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 335
Unproofread scanNot analysed yet
Martis genera apud Heluetios, &in regionibus alpinis versari; quamuis Martes domestica vulgo Faina dicta passim in omnibus ferè Europae regionibus reperiatur, &praecipuè sub magnorum aedificiorum, &templorum tectis, nec non in syluis circa fagos, à quibus nomen inuenit, cum multis Fagina, &nomine corrupto Faina nuncupetur. Frequens etiam est, Gesnero teste, in Germaniae alpibus, quę meridiem, &Italiam spectant; nam Martes propriè dictae, quae pelles habent pretiosas, vagantur tantùm in ea Germaniae parte, quae Septentrionem respicit, deinde in abietibus non autem in fagis versantur. Vndè quidam rusticus retulit Gesnero, se in praealta abiete Martem cum quatuor catulis comprehendisse. Gallia Martibus abietum caret; ex Polonia quidem deferuntur, sed colore fusco diluto, qui color in Martibus minus commendatur; cum Martes habens colorem ex fusco, &puniceo mixtum praeferatur. De victu scribunt nonnulli, vt Ruellius, quòd Martes, praeter cibum alijs Mustelis conuenientem, frutices odoratos edunt; ideoquè excrementa odorifera reddunt. Gesnerus hanc opinionem explodit, cum Martes herbis, &fruticibus nunquam vesci intellexerit. Itaquè Alexander Aphrodisiensis excrementa odorata horum animantium cibo qualicunquè sicciori, &simpliciori attribuebat. His addamus optimam, &perfectam in his animantibus ciborum coctionem, nam vbi tales coctiones celebrantur; ibi necessariò, grati, &iucundi odores producuntur.