Latin
DENOMINATA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 335-2
Unproofread scanNot analysed yet
DENOMINATA. Yluaticus herbam valerianam Martorellam appellat, nec non catariam syl uestrem, quia feles ea maximoperè delectentur, quemadmodum etiam gau dent calamentho maiori, quod etiam Matthiolus catariam cognominauit. Nos aelurion, graeco vocabulo, à felibus denominare possumus, quia cer ωλtum est hanc herbam felibus esse gratam, veluti Marturellam, siue vale rianam Martibus, cum fortè harum spi ritus recreet, atquè refocillet. Est alia planta, quam Monachi in Mesuem fenugręcum syluestre, alij nesam, alij taurinam vocant. Manardus à quibusdam Italis Gyarcam nuncupari scribit, Brasauolus verò Giarcam; haec fortè eadem erit, quàm Marcellus Empiricus cicharbam nominat. Hanc igitur plantam praedictis nominibus insignitam rutam caprariam esse, &Martanicam forsan à Martibus indi gitari concludunt. PELLIS. VSVS X illa portione pellis candidissimae, quae sub gutture Martis domesticae reperitur, ex Gesnero in Germania, pilei admodum salurares capiti concinnantur. Apud nos ex portionibus albis huius pellis Fainae, quàm vocant simul consutis, nostri Pelliones vestes hybernas suffulciunt, &ex reliqua pelle chirothecas villosas componunt, quas singulas sexdecim, &viginti libris monetae Bononiensis vendunt. At semimanicam hyemalem ex pellibus Martium propriè dictarum consutam non minus, quàm septuagintis libris venundant, quoniam hae pelles non nisi pretiosis vestibus assuuntur; idcirco Reusnerus in Paradiso Poetico cecinit. Pellibus inducit pretiosis pallia Martes. Hac etiam ratione ductus Martialis non immeritò scripsit. Venator capta Marte superbus adest. Non est igitur admiratione dignum, si pelles Martis magni pretij esse perhibeantur, &vestimenta exornando, illa pretiosa efficiant; nam Bargeus huc respiciens dicebat. Non deerant molli, quae membra rigentia lana Contegerent densae pretio so vellere Martes. Aned by Gos E Andreas Teuethus in historia Americae tradit, quòd mulieres de Canada quatuor, aut lib. 2. quinque pelles Martis consuunt, in quibus postea proprios infantes inuoluunt, &haec de vsu huius pellis dicta sufficiant.