Latin
MVSTELA AFRICANA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 337-2
Unproofread scanNot analysed yet
MVSTELA AFRICANA. ψ2ει τ NMI AA. 38 ni il. 3 Octissimus vir Carolus Clusius in Exoticorum historia verba facit de animalculo, quod Mustelam Africanam appellat, e iusquè iconem in gratiam legentium exhibet. Est autem hoc apimal (ipso referente) majus glire. velmurè, sed in corporis forma Mustelam quodammodo representat. Cauda longis pilis praedita sciurum aemulatur, illam enim attolit, sed mini mè supra caput, more sciuri, retorquet. Quandoque hoc animal comedens clunibus instar sciuri insidet, anterioribus pedibus cibum tenens. In vtraquè mandibula binis longioribus dentibus ess praeditum. Aures ferè orbiculares habet: Color pilorum mixtus est ex spadiceo, fusco, &albo singulis coloribus à capite ad caudam secundum corporis longitudinem virgatim excurrentibus. Summa varietas obseruatur in cauda similibus coloribus radiatim distincta quando interdum illam instar caudae Pauonis explicat. Pedes in quinquè digitos habet diuisos, quaternos antrorsum spectantes; eorumque binos medios longiores, quintum breuem calcari non dissimilem retrorsum spectantem. Haec bestia omni cibo obiecto indiscriminatim vescitur praesertim verò pane delectatur, non est admodum ferox, &facilè cicuratur, liberequè absquè vinculo vagans spon tè caueam repetit. Cum autem verisimile sit ex ea parte Africae, quam Oceanns aluit; hanc bestiam deferri; propterea clarissimo Clusio γαλῆν λιβυκὴν, nempè Mustelam Libycam siue Africanam vocitare placuit. Caeterùm loannes Hugo agens de animalis bus Indiae scriptum reliquit, ibi animalia viuerris similia reperiri, quae caudam habent sciu ri, super arbores vagantur, pilis varijs exornantur, &ad delicias expetuntur. Vtrùm modò huiusmodi animal possit dici congener Mustelae Africanae Clusij perito Lectori iudicandum relinquimus. li. Cap. XXI. SYNONIMA, ET ETYMVM. Tatim post historiam Mustelarum, Genettae naturam scriptis mandare libuit, vt omnibus liquidò constaret hoc animal aliqua ex parte Mustelis assi milandum esse, non autem inter Mustelae species recensendum; quemadmodum Cardanus in libro de rerum varietate memoriae prodidit. Qua Exerc. 210. de causa Scaliger ipsum acerrimo reprehensionis sermone prosequitur; cum Genetta in comparatione ad Mustelas, nihil praeter auriculas illis commune habeat. Nam in corpuratura magnam Lutram aequare solet, quam magnitudinem Mustelae nullo modo Cardani assequuntur. Cęterum pro Cardano dicendum est, quòd fortè ratione pellis, hoc animal inter defensio.