Latin
MVSTELA AFRICANA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 7-3
Unproofread scanNot analysed yet
Mustelas recensuit; nam pellis huius animalis aequè, ac pellis alicuius Mustelae syluestris est ęstimationis; magnae cum exhis omnibus pretiosae vestes fulciantur. Quibusdam nomen huius belluae Ginetha, alijs Generta, aut Ginetta scribitur; cum Ginocha apud Albertum perperam pro Genetha legatur. Modò vnde aetymologia huius nominis deducenda sit, teste Gesne ro, nihil certi habemus; nisi velimus asserere locum natalem huic animanti nomen dedisse. Defertur enim ex Hispania, vnde etiam equi in cursu velocissimi tanetri, vel Ginet ti nuncupati habentur, de quibus in equi historia actum fuit. Quapropter &haec bestia à quodam fortè Hispaniae loco, Giuento, dicto ad nos conuehi potest; cum hoc animal Hispanicum esse omnibus sit in aperto. Ideo Pelliones ob similitudinem, quam cum Cato habet, passim Catum Hispaniae vocitant. Hinc etiam Germani (referente Gesnero) vocabulo ex Genetta, &Cato composito hanc belluam Ein Genitheara, nempe Genethocatum vocant. Alij hoc animal selem Constantinopolitanam nominare maluerunt, nixi Obseruationibus Bellonij, qui se Constantinopoli verfantem huiusmodi animalium genus, per aedes, more felium, vagans conspexisse tradidit. Tandem sunt, qui hanc bestiam Pantheram minorem apud Oppianum, esse arbitrantur; non solum quia in magnitudine, &ingenio Pantherae, respendeat, sed etiam quia tàm Pantherae, quàm Genet tae pellis odora esse perhibeatur. γσδ