Latin
COITVS, PARTVS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 355
Unproofread scanNot analysed yet
Praecipuè verò Lepores venus improba flammis
Exercet, magnoquè animos accendit amore;
Et tanquàm insano praecordia liberat aestu,
Ergo illi, siue vrit hyems sata pinguia, sine
Culta nitent varijs distincta coloribus arua,
Seu calor arentes exurit syrius herbas,
Seu frondes, &poma fluunt iam mitia ramis,
Sollicitant spatia aeterni decurrere amoris;
Atque iterum grauidę maribus subsidere, &vnà
Lasciuos agitare iocos, &mutua noctis
Gaudia, tota quibus stimulatę pectora matres
Ex templo repetunt, postquam peperere, maritos.
Conceptisque alijs, alios (mirabile dictu)
Concipiunt, eduntque alios, &iempore eodem
Immatura omnes superat foetura per horas.
Vixque aegram partu facilis Lucina lenauit
Multiplici, &proli superaduenit altera proles.
Ex hactenus narratis, omnibus liquidò constat Leporem esse animal foecundissimum;