Latin
COITVS, PARTVS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 355-2
Unproofread scanNot analysed yet
cum singulis mensibus generet, &foemina lac nuper natis praebens congressum repetat, gerensque vtero denuò foetum concipiat. Quare illa Aeliani historia nemini admirationem afferet, in qua recitat catulos prae gnantes in difsecto Lepore inuentos fuisse. Vndè si quatuor tantùm Lepores in aliquod Leporarium intromitantur, breui tempore so let impleri. Idcircò Hegesander Delphus in Commentarijs, (referente Athenaeo) lib. 9. dypno scriptis mandauit, quòd tempore Imperij Antigoni Gonatae tanta creuit Leporum co soph. c. 22. pia in Astypalea, vt loci incolae oraculum consulerent, &responsum habuerunt canes nutriendos, &venari opus esse. Itaquè intra annuum spatium plures sex millibus capti fuerunt. Haec autem Leporum numerosa multitudo dimanauit ex geminis Leporibus, quos in Insulam Anaphęus quidam introduxit. Non dissimilem historiam affert Higinus de Gero insula Scarij maris, in quam olim Leporibus vacuam Lepus praegnans introductus fuit. Itaquè non longo interuallo tanta Leporummultitudo procreata est vt tota Insula à Leporibus occupata diceretur; quibus cum nihil cibi ab hominibus daretur, hi, in semina impetu facto, omnia deuorarunt. Quocirca Incolae calamitate affecti, communi consilio, vix illos ab Insula abegisse feruntur. Itaquè Dij postea Leporis esse tam exoptandum figuram inter astra collocarunt, vt homines meminissent, nihil in vita, quin ex eo plus doloris, quàm laetitiae hauriendum sit. Postremò si noster sermo erit. Leporem, non vt ad numerum, &lactationem foetus dirigatur. Primò sciendum Quapropter Natalis magnam partem animantium digitatorum, caecos foetus edere. Comitum sic cecinit. Fęcundumquè genus, veluti sub tecta columbę, li. 2. de ven. 2VV1 Quae paritis toties, quoties venere calende. Plurima, planta quibus secta est, animalia caecus Emittunt cutulos tenues in luminis auras. Hoc vitium Lepori facilis natura negauit. Lepores in locis nemorum secretioribus, nunc duos interdum tres, &ali Enituntur autem catulos quemadmodum Natalis Comitum refert hunc in modum. quando quatuor loc. cit. Nunc duo, nunc tres interdum quoquè quattuor edunt: ,Et nemorum secreta petunt, virgultaquè densa. Editos deniquè catulos per spatium dierum viginti lactant, &postmodum à parentibus A ad pastum ducuntur. Id Bargeus elegantissimè sic explicauit. Primùm etenim sugunt bis denas vbera luces Lactea, mox virides pastum ducuntur in agros; Cursibus, &rapidis paulatim assuescere discunt; Venantumquè oculos vario iam fallere flexu. V S.