Latin
Cap. 5
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 36
Unproofread scanNot analysed yet
leo diuturnam ducit vitam, &quo senior eò deterior, nam deficientibus viribus, quibus feras praedabatur, tunc aetate grauis in Auarus leolocis urbibus vicinis moratur, &homines ad oritur. Auarus potest vocari leo, nam quanni seni sitò senior tantò deterior, &auidior euadit, cum non bestijs, sed hominibus insidietur, &milis. iuxta mentem Berchorij, cum auarus sit leo ab alio leone, nempè à Diabolo decipitur, &deuoratur. Deniquè qui libidine intemperatae cupidinis exardescit leoni duplici de cauLibidinosus sa similis est; primò quoniam leo ab ore spiritum foetentem semper emittit, sic ille, qui à leoni simicarnis inquinamento, &petulantia nunquam est alienus blandis verbis, &inhonestis collis. loquijs homines vitiat, secundò quia leaena in prodigum luxum propensa meretricem solet significare, &in hoc sensu Plautus scribebat abstinendum esse à leonino cauo, nimirùm In Men. à specu, in quo habitat leaena, id est meretrix, quae deuorat amatores veluti legaena coeteras Feras, sed animaduertendum est leęnam quidem adulterari, vt paulò ante fuit explicatum, sed postea abluere se in aqua fluminis, ne à leone adulterium possit deprehendi; in hoc sensu anima nostra leaena est per fidem Christo desponsata, quae, vt ait Berchorius, si peccat, non debęt nisi lota in fluuio poenitentiae, &confessionis ante Christi conspectum apparere.