Latin
HIEROGLYPHICA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 36-2
Unproofread scanNot analysed yet
HIEROGLYPHICA. Vamuis propriè loquendo Hieroglyphica apud Aegyptios essent quaedam sacra monumenta, non literis, sed rerum, &animalium figuris ad vocabula significanda sculptis tamèn etiàm ad res prosanas denotandas huiusmodi animalium imagines quandoquè adhibuerunt; nam vt spectantia Lib. 2. Hiead historiam leonis assignemus, inquit Orus Apollo, Aegyptij indicantes rogl. Nili inundationem, effigiem leonis delineabant nulla alia adducti ratione, nisi quia Sole Nili inundaingrediente in signum Leonis, Nilus ab alueo erumpere incipiat. A figura anterioris tio cur per partis leonis robur denotabatur, quoniam in hoc animali partes anreriores posterioribus leonem deno multò sunt valentiores, hinc Pierius coniectatur meritò in sacris literis ab integro leone tetur. Christum indicari, quoniam anteriora diuinitatem, &posteriora humanitatem ostendeQuae pars re possunt. Propterea figura leonis vario modo picta multiplices hominis affectiones, &leonis robur functiones demonstrabat. Si hominem virtute praeditum volebant representare, illum notaret. leonis spolio tectum figurabant, quia hoc semper fuit apud Priscos virtutis Hieroglyphicum, ideoquè Herculi dicatum, Herculem enim pro virtute Antiquitas colebat, &quemadmodum hodiè Patre eloquentiae nominato statim nostro intellectui Cicero se se offert, Virtutis ita Prisci per virtutum parentem Herculem intelligebant, hoc sensu igitur motus DiogeHieroglyph. nes Cynicus exuuias leonis indumentum virtutis declarauit, &quandò videbat indoctum quale. spolio leonis tectum, statim haec verba proferebat; Ille indumentum virtutis vituperat. Verùm non propter discrepantem rationem, auctore Suida, optimus Philosophus ostenPhilosophi debatur per figuram Herculis gestantis manu dextra clauam, &sinistra tria mala, quae, Dra optimi hiccone occiso, claua philosophię ab ipso ablata fuisse fabulantur, tria enim mala tres sunt aniroglyph. mi virtutes non irasci non esse auarum, non appetere voluptates; sed quoniam in spolium leonis Herculis indumentum incidimus, non erit ab re notare cum Pierio propter odium nouercale Iunonis in Herculem Antiquos pinxisse mulierem palmite coronatam pediNouercae bus prementem exuuias leonis, hacque ratione priuignos à Nouercis malè haberi. signihierogl. ficabant. Praeterea quandò volebant virum vnicum fortitudinis specimen, magnanimitatis normam, &prudentiae exemplar representare leonem, &vulpem, teste Oro Apolline, effigiabant, nam per illum robur, &magnanimitatem, per hanc verò prudentiam exponeLia. 2. bant, nam leone picto habente supra inclinatum caput caduceum, vis eloquentiae cedere credebatur. Quocircà Pierius per leonis iconem Regem, &Principem intelligebat, quoLib. 1. niam hi supra humanum modum robore animi, magnitudine, &prudentia more leonum Quomodo clari esse debent; imò &clementia, &vigilantia redundare, quae duae pręrogatiuae in leoper leonem ne insigniores refulgent; Ideo Antiquitas, scribente Pierio, per leonis incolumis, &hoPrinceo in minis substrati picturam, designabat clementiam, deinde quia à leone noctes insomnes duci telligatur.