Latin
APOLOGI
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 369-3
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc, vt fama refert, horrescens murmura frondis
Caeperunt animal furiae tua munera questum
Alma parens natura nihil quod reperit vsquam
Tristius, &tantum capiens per membra timorem;
Multa volutanti placuit sententia, vel se
Praecipitare iugis, aut alto mergere fluctu.
Cum vitrei peteret currentis fluminis vndam,
Protinus insiluit flumen perterrita rana.
Inde lepus didicit tranquillo pectore sortem
Ferre suam, tenuitque metum, quem caeperat ante.
Denique
ed h
Deniquè de velocitate, &celeritate Leporis legitur apud Mythologos, quòd olim hęc bellua ob hanc corporis praerogatiuam superbiens, vulpem irredebat, quae cursu à manibus venantium effugere non posset; cui vulpes haec verba dedit. Tuceleri cursu, &veloci pede venantes declinas, At ego ingeniosis dolis capturam euado. Apologus monet, quòd velocitas, &aliae corporis dotes ab animi industria saepissimè superantur.