Latin
PRODIGIA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 370
Unproofread scanNot analysed yet
PRODIGIA. &Praesagia. Nhistoria de rebus gestis Friderici primi Imperatoris narrantur prodigia, quae Frisingensis Ciuitatis cladem praecesserunt. Inter quae habemus, quòd Lepores, &aliae bestiae ferę pastophoria Ecclesiae; &officinas Canonicorum ingressae tanquam domesticae laqueum captionis imponi non renuebant. Leporis etiam occursum ominosum, &inauspicatum veteres augures dixerunt. Idquè fortè ab insigni pauore, quo praeditum est hoc animal, arguebant. Verùm Priscos omnes id credidisse testatur hic versus. Φανεὶς ὁ λαχὼς δυστυχεῖς ποιεῖ, τρίβους idest. Inauspicatum datiter oblatus lepus. Non solum autem Antiqui quid calamitosum, &infelix ex Lepore hauriebant, sed etiam hodie Turcae, &Arabes, qui auctore Theueto, hanc opinionem sectantur, quoniam hi captorum Leporum crura statim frangunt, ante quam illos domum deferant, quia (hoc non peracto) vim aduersus hostes currendi, s bimet defuturam esse opinarentur. In exercitu Xerxis equa Leporem peperisse perhibetur, responsumquè fuit hoc prodigio significari exercitum pauore compulsum in fugam esse abiturum. Immò M. Antonius Baucius Reuerendissimi Nicensis Episcopi a secretis similem prodigiosum equae partum se vidisse narrat, vt constat in ipsius epistola ad Petrum Toletanum medicum scripta. De quo prodigio in historia equi vbertim actum fuit. Amplius ex Valeriano Archidamus Zeusidami Spartiata Corinthiorum vrbem aggressurus, cum Leporem in loco muris vicino obseruasset; om ne in hostes conuerso, futurum dixit, vt hostes faci lè caperentur. Itaquè hoc casu animos militum exc tans hostium ignauiam taxauit, quasi vrbs illa minimè bellicosa videretur circa quam Lepores tuti inhabitarent. Ex eodem auctore habemus, Arnulpho Rege, qui Berengario auxilium tulerat, Romam oppu gnante, Leporem clamore &militum tumultu excitatum à latebris, vrbem versus cucur risse. Tuncmilites eum cursu, &clamoribus secuti sunt. At Romani pro propugnaculis stan tes veriti eo impetu vrbempeti, &opinantes se viribus interiores, desertis męnibus abięrunt. Barbari, arrepta occasione, sellis equorum, &veterinorum ad moenia in tumulum aggestis, per eas, nemine reluctante, moenia occuparunt. Xenophon narrat Cyro aduersi s Armenium proficiscenti, continuò in primis agris leporem exurgisse; Aquilam verò dextera volantem in hunc irruisse, &con prehensum in proximum collem detulisse. Prodigium hoc Cyrus intuitus ad praesentes dixit. Venatio quidem pulchra est futura, si Deo libuerit. In praedictorum confirmationem scripsit Niphus, in tracta tu de Augurijs Leporem tanquam animal timidissimum in exercitu semper quid mali portendisse. Quamobrem Cardanus vanam Priscorum superstitionem secutus, Leporem per quietem virum, omnia infausta, &etiam interitum significare asseuerauit; &paulò inferius pellem Leporis per quietem inuentam, victoriam de homine timido, &Leporem à cane fugatum, inimicum cum honore exceptum denotare affirmauit. Quę omnia homines etiam rudes, &plebei tanquàm ludicra exploderent. MONSTRA. Rodigijs monstra succedunt, quoniam haec illorum causae esse ferantur. Clarissimus Renodeus agens de materia medica narrat, quòd Illustris Heros D. de Vitri, in venatione leporem cornutum cepit; cuius cornum lalib. 3. cap. 4. cobo Anglorum Regi tanquàm sin gulare munus dono dedit.