Latin
HIEROGLYPHICA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 37
Unproofread scanNot analysed yet
byGos duci credebat, verum vigilantiae, &custodiae Hieroglyphicum leonem esse putabat; &haec fuit potissima ratio, propter quam secùs templorum valuas leones, &pngerentur &sculperentur, quae consuetudo ad nostram vsque aetatem penetrauit, &hic mos Indis quoquè est notus, nam Fernandus quoddam Indorum templum describens dicebat Duo leones colossei templi valnas custodiebant; immò vt, inquit Pierius, hic ritus adeò inualuit, vt rictus leonis in signum custodiae ostijs priuatae domus affigatur. Quid plura? Aegyptij in varijs hominum affectionibus exprimendis, figura leonis vario modo delineata vtebantur. Si hominem febrientem, &auxilium sibi comparantem notificare cupiebant leonis simiam vorantis formam inducebant, si hominem ad sacietatem repletum, loonem frustra carnis depascentem delineabant, si foetido oris halitu imbutum, os leonis hians pingebant, si vltorem, leonis telo confossi effigiem formabant, quoniam leo mira obseruatione percussorem nouit, si iracundum, ad mentem Ori Apollinis, caput leonis effingebant, quia hoc animal capite magno, &pupillis oculorum igneis praeditum sit. Ingentes verò irarum motus febrem excitantes significaturi, eodem Oro teste, leonem catulos suos cauda flagellantem figurabant, leonem ob iram, &catulos flagellatos, quoniam leonum ossa inter se collisa ignem emittant. Deniquè furor indomitus ad mentem Pierij, per leaenam catulos suos discerpentem, imò vt graecè logitur εξωστίζοντα, idest exossantem designabatur. Postremò, vt scribit Orus, per mulierem semel tantum enixam, leaenae imaginem ante conspectum hominum proponebant, quoniàm leaenam secundariò parere non credebant.