Latin
PRODIGIA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 371
Unproofread scanNot analysed yet
Schenchius in historia Monstrorum recitat quemadmodum Anno Domini 1533. Epi scopizelle Turganiae apud Heluetios oppidi, in exenteratione leporis iam grauidi inuentus est lepusculus vnico capite, &corpore, quatuor tamen auribus, &octo pedibus; quorum quatuor suo loco erant, &reliqui quatuor in dorso alium quasi leporem referentes eminebant. Hoc monstrum a multis ibi conspectum fuit, deinde Tigurum, miraculi loco, ad amicos missum fuit. Verùm haec nullius ferè sunt considerationis in comparatione ad monstra, quae aliquando mulieres enituntur. In primis ex Olao Magno mulieres vtero gerentes vel esu, vel saltu supra caput leporis facto, infantes oris leporini in lucem edunt, qui postmodum labia inter os, &nares perpetuo diuisa gerunt: nisi statim a principio portiuncula pectoris tenerrimi pulli ibi assuatur. Nos etiam adultos ab hac affectione sanatos vidimus; quoniam chirurgi fissurae oras nouacula consauciant; deinde hiulcum vulnus sutura claudunt, donec perfectam cicatricem adipiscatur. Praererea Schenchius in historia Monstrorum tradit Anno Domini 1593. die festo D. Michaelis Konigebergae natum fuisse infantem virilis sexus aure leporina cum longiusculo collari Italico collum ambiente, nec non cum portiuncula carnis in capite instar pileo li. Deniquè in Tomo secundo rerum Polonicarum legimus quòd mulier in Cracouiae villa suburbana Nigra nuncupata ad duodecimum Calendas Nouembris Anni 1494. Mon strum peperit, quod collum, &aures leporis habuit, caeteris membris humanis, locum stomaci longum, &latum intestinum occupabat, orequè distento spirabat.