Latin
VSVS IN CIBIS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 376
Unproofread scanNot analysed yet
In Parad. poet. Telog. S. lib. 3. de al. facc. lib. 8. de re cib. lib. 8. obser. li 9. dyphno soph. c. 18. lib. 2. de re cib. Tandem Carolus Stephanus admonet, lepores in montosis, &planis locis habitantes, pascentesquè pulegium, &serpillum esse multo meliores illis, qui circa aquas vagantur; addit insuper marem potius, quàm foeminam pro cibis eligendum esse. De tempore comedendi lepores Romulus in libro rei coquinariae scriptum reliquit, lepusculos à mense Augusti ad principium Octobris vsquè ad mensem Martij esse ediles. Quamobrem Reusnerus quoque hybernum tempus pro esu leporum opportunum iudicauit, dum inquit. Me, lepus hyberno caulem depastus in horto, Quantumuis bilis terreat atra, capit. Caro igitur leporina, tantummodo vrgente bruma, in cibis commendatur, &potissimum circa Festa natalitia D. N. quo tempore ad imitationem Regù Christo nato munera offerentium, munuscula hinc inde amicis mittuntur. Quare loannes Bohemus ad rem sic cecinit. Natalemque tuum celebrantes octo diebus, Concinimus laudem perpetuumque decus; Atque tuo exemplo moniti munuscula notis, Aut capum pinguem mittimus, aut leporem. Baptist a etiam Mantuanus in Buccolicis huiusmodi munerum, &temporis meminit, dum Dona docet tempus, lepores brumalia dona. inquit.