Latin
VSVS IN CIBIS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 376-2
Unproofread scanNot analysed yet
Modò nostra interest ad ingenium culinarum parandi, &coquendi lepores, &eorum partes descendere. De partibus scribit Pollux, quòd intestina cum sanguine, &visceribus coquebantur, &hoc edulium ius nigrum vocabatur Laconibus valdè vsitatum, quod alio nomine à Varino αἱματια, idest hęmatia, quasi Sanguiculus nominatur. Huius nigri iuris Laconici meminit etiam Plutarchus in Lycurgo; id enim à colore, quem acquirit in coctione, denominatur. Hoc quoque non fuit ignotum Galeno, quando dixit. Multi sanguinem leporis cum hepate solent elixare, Alij cum caeteris visceribus. Celius Apitius ex partibus internis componit Minutal hunc in modum. Sumit sanguinem, &viscera, nempe pulmonem, &iecur minutim concisa, &vnà cum oleo, liquamine, porro, &coriandro in cacabum conijcit, additquè piper, cuminum, mentam, rutam, pulegium, laseris radicem, &demum mel aceto temperatum suffundit. De carne leporis narrat Bellonius hoc publica consuetudine receptum esse apud rusticos insularum Cretae, &Chij, vt leporem excoriatum, in frusta concisum, &sale conspersum exsiccent; quem ritum sequuntur etiam Graeci, qui tempore quadragesimae lepores cęperint, illos enim in frusta caesos, &sale conspersos in furno exsiccant; sicque ad paschales vsque Ferias hanc carnem conseruant. Verùm ad instructam epularum magnificentiam lepus potissimum assatus commendatur. Quapropter Cęlius Apitius leporem detracta pelle exenteratum, &aqua dilutum modicè coquit, deinde in patina cum oleo in furno assat, addendò piper, satureiam, cępam, rutam, semen apij, liquamen, laser, &vinum. Archestratus obsoniorum ingeniosus (referente Atheneo) de leporis assatione sic scripsit. Nec leporis simplex ratio, vel forma parandi Perspicitur dotis, namque optimus ille videtur, Si sale sit conspersa caro, verubusque calentem Assatam rapias, ac esurientibus ipsam Apponas, quae cruda parùm sit, nec tamen illi Defluat hinc turpis sanies, sed vescere largè. Quaeque superuacua est ratio credenda parandi Post hanc. Romulus agens de artificijs coquinarijs leporis anniculi, &pinguis, partes posteriores