Latin
TVRA, MORES
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 397-2
Unproofread scanNot analysed yet
TVRA, MORES, Ingenium. Ciuri instinctu naturali priorum pedum ministerio pro manibus vtuntur, quos cum cibis, insidentes clunibus ori apponunt. Ideo aliquando ita cicurantur, vt hominem non refugiant, sed sponte accedant; liberè etiam νέκ. νίρτ lib. 13. de re vagantur extra domum, &subinde redeunt. Bruyerus inquit quòd ad decib cap. 29. licias in caueis aluntur; quas rotarum instar pedibus versant. Hac de causa non sine ratione Scaliger scripsit sciurum mansuescere, scurriliter gannire, &ludere. Vt autem citius mansuefiant debemus, ex Mizuldo, dentes corum allio perfricare, quia non solum mites euadunt, sed etiam mordere non audent. Ideoque sciurus omnibus redditur amabilis. Licèt Martialis hoc animal inamabile, ironicè tamen, vocauerit. li. 4. epig. 38 Cui comparatus indecens erat pauo, Inamabilis sciurus, &frequens phęnixInsuper cum gradiuntur demissam post se caudam trahunt, sedentes verò supra dorsum illam erigunt. Vnde, in saliendo de ramo in ramum, &de arbore in arborem, à cau da tanquàm ab ala adiuuantur: hinc ortum est prouerbium in sunambulos, qui mira agi litate supra extensum funem gradiuntur; nimirum eos esse agiles tanquàm sciuros. Imin ò Google d by