Latin
TVRA, MORES
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 398
Unproofread scanNot analysed yet
SCIVRVS CVM PYRO. sue mò, ex Olao Magno, non solum supra arbores, sed etiam supra congelatas niues, ludos pulcherrimo spectaculo, ostendunt. Quare Cardanus in suis somniorum nugamentis, scriptis mandauit, quòd sciuri per quietem visi, sycophantas, scuras, moriques, saltata res, praestigiatores, &funambulos ostendunt. In maximis autem Solis feruoribus ea sunt solertia praediti, ex Aeliano, vt erecta, &patula cauda se se opacent; quemadmodum pauones aestum arcentes, excitata cauda, se adumbrant. Reusnerus huius meminit in Paradiso poetico cum dicit. Cauda mihi domus est, instar pauonis, &vmbra Subleuat haec eadem me procul ala volans. Oppianus quoquè interprete Bodino idem videtur significare dum inquit. Hirsutos, atque imbelles dimitte sciuros; Qui caudas vt tecta domus camerata retorquem ENI Corpora, dum flagrant astus, calefacta tegentes.