Latin
424.5 to 424.7
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 424.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sciendum est hoc inde nasci, quoniam polij suffitu muscae depelluntur; Graeci autem μύνας muscas, &μίας mures nuncupant. Μυωξάρια genus fructus legitur apud Hesychium: debemus autem legere μυξάρια; sunt enim fructus mucosi, quos Pharmacopaei sebesten vocant. De lapidibus legitur apud Hesychium μυοδρέπανον ειδος λίθου εὕτελους, nimirum myodrepanum esse genus vilis cuiusdam lapidis. Sequuntur modò nonnullae ae gritudines, quae à muribus denominationem acquirere videntur. Primo igitur pulsum myurum esse docet Galenus, qui muris caudam aemulans, secundum ictum paulò minorem primo, &tertium secundo, &sic deinceps profert. Arabes (referente Andrea Bellunensi) dura quaedam additamenta iuxta vnguium extremitatem nascentia dentes muris interpretantur; quamuis alij maculas quasdam in facie exponant. Murinae cuiusdam affectionis meminit etiam Mercurialis, dum scripsit in Melonijs signum affectus hepatici fuisse, quando huiusmodi ae gritudine correptus domesticos mures diligenter obseruabat, &persequebatur. Myopiasis quoquè aduersa est valetudo ab ortu contracta, qua correpti μνωσπες vocati propinqua tantùm remota autem, aut parum, aut nihil cernunt. Haec affectio à muribus fortè denominata videtur, quoniam cum hi sint animantes nocturni, interdiu non nisi oculis semiclausis aspicere possint. Hinc forsitam μύωψ herba dicta, quae ex Plutarcho, in Calidone monte secùs Acheloum Aetoliae fluuium nascitur; cuius infusione lotis oculis visio amittitur, sed placata Diana recupatur. Hinc μυίνδα genus ludi apud Pollucem deducitur, in quo aliquis conniuentibus oculis, aut pileo, vel fascia velatis, alta voce colludentibus nunciat, vt sibi caueant; Interea circum gradiens aliquem discurrentium apprehensum pro se conniuere cooit, vel caeteros quaerit absconditos, donec colludentium aliquem inuenerit, vel sedendo diuinat, quis ipsum attigerit, vt se liberet, quę ludorum species pueris nostris solent esse familiares. Succedunt loca, ®iones.