Latin
EPITHETA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 425
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo Andreas Theuetus in historia Americae literis mandauit in illo tractu Insulam murium nuncupatam conspici, quoniam illic omnia murium genera versentur Plinius Myan, &Sepriusam Insulas in Ceramico sinu, Myandam verô oppidum in Continenti Cilicię constituit. Pausanias Myoniam vrbem Phocidis facit, cuius ciues Myones vocat. Myen Ioniae Vrbem, &Myusium illius ciuem Strabo appellat. Myonesum verò paruam regionem inter Theon, &Lebedon Stephanus collocat. Deniquè μύος ὄρμος, ex Plinio, primus portus est Aegypti ad rubrum mare. Ad finem μυώδης nimirum. murinus dicitur quicquid ad mures spectat, vt murinus color, qui secundum Columellan vulgaris in asinis conspicitur. Item μυωπίαι murium cauernulae ab Hermolao dicuntur. Μύσταξ etiam, seu μάσταξ mandibula exponitur, sed praecipuè labrum superius vnà cum enatis pilis. Quoniam autem mures non alio in loco, quàm in superiori labro oblongos pilos gerunt; ideo barbitium superius labrum exornans mystax nuncupatur. Mυοκόπρος, &μυοχοδον, &muscerda sterclis mutis exponitur. Vnde μνόόχοδος apud Hesychium, homo vilis, &neglectus reputatur. Alij autem μυόδοχον ex Gesnero perperam legunt. Muscum etiam odoriferi excrementi genus, nonnulli à mure dimanare opinantur. At Gesnerus pro odoramento non muscum, sed moschon legendum esse animaduertit. Sequitur muscipula laquei genus, ex Sipontino, ad capiendos mures, veluti decipula ad capiendas aues laqueus esse perhibetur. Attamen saepe saepius Auctores hęc vocabula confundunt. Muscipula igitur licèt Eustathio, &Polluci ïπo dicatur à verbo ἵπτω noceo, cum muribus nocumento, &exitio sit; tamen apud omnes ferè lexicographos graecos μυάγρα legitur, nec non μύσφονον, παρὰ τὸ τοῖς μυσὶ φόνον· πιφέ ρειν, quoniam hoc instrumentum perniciem muribus afferat. His additur, μυωτὸς apud Hesychium, genus quoddam vestis ex pellibus murinis consutum, vel murium figuris exornatum, quo Armenij induere dicebantur. Ideo Latini à soricibus huiusmodi vestem soriculatam vocauerunt. Caelius autem Calcagninus à surculis nempè ramusculis, quibus talis vestis exornabatur, surculatam dicendam esse putauit. Sunt etiam, qui myoparon nauigij paruum genus à muribus dictum esse arbitrentur, cum potius à loco in quo olim fabricabatur, scilicet à Myonte, &Paro Insula denominationem habeat, vel potius haec par ua nauis Myoparo nuncupata instar musculi ducis balenae, paronis, idest maioris nauis sit prodroma. Denominatis tanquam coronidem debemus addere nonnulla opuscula, quorum inscriptio mures resipit. Primum est Batrachomyomachia Homeri opus, in quo ranae cum muribus praeliantes finguntur. Secundum est Myes fabula Carcini poëtae, in qua mustela nocturnos mures strangulat, Tertium est Galeomyomachia cuiusdam nuperi Auctoris, vbi felium, &murium pugna exponitur. Demum Myuri quidam versus hexametri vocantur, qui pyrrhichium pedem pro spondeo in fine habent.