Latin
SIMVLACRA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 433
Unproofread scanNot analysed yet
SIMVLACRA. Eferunt Historici, olim apud Cretenses statuam Apollinis simulacro muris exornatam fuisse, vel propter rationes superius allatas de Apolline Smyntheo, vel quia, cum ab oraculo ibi condendam esse Vrbem intellexissent, vbi filij terrae majus detrimentum attulissent. Vnica igitur nocte mures scutorum omnes habenas roserunt. Herodotus quoquè narrat in templo Vulcani statuam Regis Sethi collocatam fuisse, in cuius altera manu simulacrum muris conspiciebatur cum hac inseriptione. IN ME QVIS INTVENS, PIVS ESTO. Huius ratio fuit quoniam hic Rex bellatoribus carens ad expugnandum Senacharibum Arabum, &Assyriorum Regem, Vulcani ope fisus, castra in Pelusio collocauit. Noctu autem tanta murium copia hostes inuasit, &eorum pharetras, sagittas, &clypeorum lora artosit, vt ipsi armis exuti sequenti die fugam arripere coacti fuerint. Ripa etiam in Iconologia ad figurandum Damni simulacium vtitur mure. Etenim delineat hominem turpem, vestibus ferruginei coloris indutum, manibusquè mures tenen tem. Hoc inde edoctus, quoniam muris icon hieroglyphicè detrimentum significare demonstrauimus; dum mus rodendo res adeo inquinat, vt imposterum nullius sint vsus. Idem Auctor ad pingendam Detractionem vtitur figura turpissimae mulieris, ore aperto sedentis, nigro velamine caput tegente cum vestimentis laceris, in dextra gladium, &in sinistra murem collocat. Nam mures quicquid boni, &pulchri inueniunt rodendo destruunt: quemadmodum, qui aliorum famae insidiantur; passim de omnibus contumeliosissimè loqui solent, VSVS IN CIBIS. Vm mures ventri suo tantummodò seruiant, &insigni ingluuie, varijs cibis cum explere semper studeant quotidie innumeris periculis se exponen tes: iure optimo Diuina Lex horum esu Iudaeis interdixit. Immò non solum in cibarijs, sed nec etiam in sacrificijs, illis, vti poterant. Quemadmodum apud Isaiamhabetur. Vbi legimus Abominationem, &murem. Licèt Glossa interlinearis glirem interpretetur. Bruyerus literis mandauit. Quibusdam carnem murium in delicijs esse, ijsquè praecipuè, qui voracitati suae deseruiunt, cum tantummodò murinae carnes felibus, &mustelis conueniant. Hanc escam pro hominibus non commendat, quoniam mures, vt plurimum ex putredine originem trahant. Praeterquamquòd ex mente Arnoldi Villanouani caro murina obliuionem generat. Incolae tamen Regni Calechutini, vt refert Ludouicus Romanus, muribus, &lacertis, abiecto capite, supra prunas assatis vescuntur. Praetereà in obsidione Vrbium, vel vrgente penuria annonae, mures etiam eduntur. Nam Ioannes Lerius Burgundus in historia nauigationis in Brasiliam Americae, narrat, quòd in naui vrgente rerum inopia, muribus vescebantur, &noctu tum decipulis, tum ritu felium, dili genti obseruatione mures capiebantur, &refert vidisse nonuullos, qui tria, &interdum quatuor Coronata pro singulis muribus numerarent. Quamobrem non magnopere dehemus mirari, dum legimus, Annibale Casilinum obsidente, ducentis nummis murem venditum fuisse, &venditore pereunte, emptorem superuixisse.