Latin
VSVS IN MEDICINA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 433-2
Unproofread scanNot analysed yet
VSVS IN MEDICINA. Ingulae muris partes, nec non totum animal non parum adiumenti ae grotantantibus afferre, omnis medicorum schola fatetur. Galenus igitur scribens ad Pisonem, Capita murium vsta ad alopecias commendat. Quamuis Sextus huiusmodi cinerem cum melle ad oculorum claritatem adhibeat. Hoc ed by (Hoc inde verum esse colligit Porta, quoniam mus inter animantes nocturnos repo A natur. Rhasis, &Albertus ad arcendum Epilepsiae paroxismum, collo laborantis caput muris appendunt. Magi vero (referente Plinio) muris rostellum, &summas auriculas roseo panno inuolutas, dimisso mure, febre quartana correpto alligant. Cerebrum deniquè in vino mixtum, &maceratum, frontiquè appositum, ex Marcello, cephalalgiam curat.