Latin
VSVS IN MEDICINA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 434
Unproofread scanNot analysed yet
Plinius deniquè scriptum reliquit grauedinem finiri, si patiens nares murinas Osculetur. Cor muris, quia maximum fit in comparatione ad molem corporis, Porta in quartana febre non infrugiferum esse refert, si ab aegrote suspensum deferatur lecur, Luna silente, à mure extractum in epilepsia extollit Galenus. Fel murinum cum aceto mixtum, &in aures instillatum, ex Plinio, mira facilitate extrahit, quicquid in aures intrauerit. Quapropter Quintus Serenus agens de vitijs aurium sic cecinit. Si verò incautas animal penetrauerit aures, Proderit admixto pauidi fiel muris aceto. ν κν Caro huius animantis ad mentem Galeni, oculorum chemosi conducit, quam affectionem nonulli carnosam inflammationem corneae vocant. Nam huiusmodi caro cum oui luteo mixta adhibetur. Sanguis etiam muris cum felle galli, &lacte muliebri, ex eodemmet Galeno, ad suffusionem commodus est, &salutaris. Deinde hoc sanguine illitae verrucae, quas Graeci vocant ἀκροχορδόνως, delentur. Galenus tamen huius reme dij periculum non fecisse testatur cum multa alia medicamina illi suppeterent. Praetereà adeps huius animalis non vulgariter proderit: quoniam quidam empyricus in Germania versabatur (scribente Gesnero) qui solo murium adipe tumores scirrhosos mirandum in modum dissoluebat. Muscerda tandem, quamuis abiectus sit murium fimus, in varijs tamen humani corpois affectibus, insignem habet praerogatiuam. Primò si respiciamus caput, Marcellus pillulas septem huius stercoris in aceto dissoluit, &temporibus dolentibus fęliciter applicat. Ncolaus Myrepsicus muscerdam, piper album &myrrham terit cum aceto, &id in hemicrania adhibet. Plinius faciei mendas, muscerda, &thuris polline eleganter emendat. Marcellus eodem remedio cum aceto, in auferenda mentagra, vtitur. Deinde ex hoc praesidio in alopecia, multa manabit vtilitas. Etenim Dioscorides, quem sequitur Vuecherius, stercus tritum cum aceto commendat. Rhasis autem, &Albertus huic fimo succum erucae, nasturtij, caeparum, &alliorum addunt, &alopecias sanant. Bayrus in casu superciliorum, &barbae, recipit hyosciami. &polytrici drachmas duas, muscerdae drachmam vnam, olei Iriniquantitatem sufficientem, &medicamen pro partibus inungendis componit. Alij sumunt cinerem apum combustarum, e stercus murinum, deinde cum aceto acerrimo linimentum parant. Mizaldus cinerem vermium terrestrium, vel simi murini cauernis dentium exesorum imponit, illosquè fine machinis eradicare profitetur. Quod proculdubio à Quin to Sereno desumpsit, qui agens de vitijs dentium hos versus, protulit. Vre fimum muris, patulis, &hiatibus adde, Vel cinerem dentis ceruini extinguere aceto Conuenit, atque, cauis immittere dentibus aptè. In hęmaptoe, si sanguis alijs remedijs supprimi nequeat. Misaldus recipit serupulos