Latin
DE MVRE AQVATILI
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 448
Unproofread scanNot analysed yet
vir Carolus Clusius verum murem aquaticum delineat, atquè describit. Nam ab exuuijs huius bestiolae tomento infarctis refert ma gnitudine adtalpam, &longitudine ad septem vncias accedere, densis, &mollibus villis tegi, coloris fusci praeter ventrem, qui pilis ex albo cinereis vestitur. Caput in comparatione ad reliquum corpus paruum, &pars superior rostri prominula est; ideoquè credendum more Suis vel talpae terram eruere. Oris hiatus non est magnus. Superiorem maxillam binis dentibus magnis latis, &firmis armatam habet. Totidem sunt inferiores, sed minores, &obtusi. Oculi valdè exigui, &vix conspicui. Rictus latera longis villis cinerei coloris obsita. Cauda octo vncias longa valdè crassa, tota autem rarissimis breuibusquè pilis tecta cum osseo quodam neruo mediam secundùm longitudinem secante. Pes vterquè anterior in quinquè digitos diuisus, &acutis vnguibus munitus est. Posteriores pedes paulò sunt longiores, &magis plani, consequenterquè digiti etiam, maiores membrana quadam connexi, vt in genere Palmipedum conspicitur, quam membranam ad commodum natandi haec animantia à natura proculdubio sortiuntur. Ideò hic mus exiguum Fibrum imitabitur. Fuerunt autem nonnulli, qui (referente Clusio in Curis posterioribus) scripserunt pellem huius muris nonnihil grati odoris spirare. Verùm pellis illius muris quem Clusius pertractauit, nullum prorsus odorem emittebat.