Latin
DE MVRE AQVATILI
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 449
Unproofread scanNot analysed yet
Wυεν LOCVS D Nilum, &apud Strimonem, Bellonio auctore, mures aquatici frequentis simi sunt, vbi serenis noctibus vagantur, sed leui audito strepitu, rursus in aquam se praecipitant. Gesnerus intellexit hunc murem non in magnis amnibus, neque in pro fundis aquis, sed tantummodo in paruulis riuis versari. Aristoteles in Mirabilibus scribit fontem esse in Colusis Arcadiae, in quo mures domesticis valdè similes nascuntur, &natant. Verùm cum Theopompo debemus legere (Lusis non autem Colusis) quoniam Lusi Vrbs est Arcadiae, teste Stephano, vbi fons ille scaturiebat, in quo Melampus Preti filias lauans ab insania liberauit Quoad cibum, mus hic ex Bellonio, plantas aquaticas depascitur, &à consueto loco recedens fruges etiam edit, quibus caeterimures vescuntur. Solent insuper mures aquatici instar lutrae piscibus insidiari, quamobrem Carolus Stephanus agens de piscinis, monet diligenter curandum esse, ne à lutris, &muribus aquaticis infestentur. Siquidem ambo haec animalia in Lotharingia magis, quàm in vera Gallia frequentissimi reperiun tur; vbi si in aquas se mergant ad venatum piscium per aliam postea partem in terram redeunt; quoniam ex eodem Carolo Stephano nonnulli has bestias submersas expe ctantes nusquam rursus emergere conspicati sunt. Ntellexit Gesnerus, quod tamen verum esse affirmare non audet, quosdam in nonnullis Galliae locis muribus etiam aquaticis in cibis vti. Plutarchus quidem scribit quòd Magi Zoroastrem sectantes colunt echinum terre strem, &mures aquaticos odio habent; idcirco quò quis plures occiderit &proiecerit, eò carior Deo esse perhibetur. Addit insuper in Commentario de Iside iuxta Magorum mentem, quaedam animalia, vt canes gallinas, &echinos terrestres boni esse Dęmonis, mures autem a quaticos mali Daemonis reputari. An verò intelligant mures aquaticos, de quibus in praesentia sermo habetur, dubitandum est, quandoquidem testudines aquaticae, apud aliquos auctores sub nomine murium aquatilium circumferuntur.