Latin
47.1 to 47.4
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 47.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Rictus leonum marmorei, vel lapidei fontibus hodiè quoquè affiguntur, per quos aqua fluens in vasa subiecta cadit, sed hic mos manauit ab Aegyptijs, qui primi ora leonum scaturigini aquarum apposuerunt, ad hoc solum significandum, scilicet Nilum agris ae gyptijs nouam aq am inuchere, sole per siguum leonis gradiente. Ad summum in quodam genere vasis aeni, seu potius in orificio eiusdem consueuerunt Attici leonum, &hominum facies cęlare, hac de causa Pollux hoc vas προσω πικὸν appellauit; hactenus de simulacris; nunc de statuis, quae in varijs orbis partibus sitae sunt nonnihil dicemus. In libro de rebus à Societate Iesu in Oriente gestis describitur aedificium pontis supra flumen à Cambilu decimo milliari distans, quod longo tramite in Oceanum se exonerat. Pons viginti quinque fornicibus constat longus passuum trecentum, &latus octo, vtrinque insignes assurgunt columnae in quarum summitate leonis statua sita est, in extremo autem pontis assurgunt duae maximae columnae, ad quarum bases marmorei sunt leones, &insignis molis. Petrus Gyllius inter pulcherrima, statuas, quae erant in Hippodromo, meminit leonis aerei, dum inquit. Palatium illic situm incendit, &leonem aereum, &alia clecta marmora, dum reuerteretur, exportauit. Leo lapideus inauratus sedet supra concionem ante forum Florentiae, huiusmodi statua fuit priscum ciuitatis Insigne sicuti Senarum lupa, &lucae Panthera, nam, sicuti scribit Gabriel Simeon. consueuerunt Florentini non solum die S. Ioannis, sed etiam alijs insignioribus solennitatibus aureo diademate hanc statuam coronare, quasi vellent indicare, veluti leo cęterorum animantium rex constituitur, pariter Florentia inter alias Hetruriae ciuitates eminet. Praeterea leonum duae insignes statuae pro foribus Ecclesiae Cathedralis Taruisij visuntur vnguibus Draconem alatum comprimentes. Amplius Io. Andreas Palatius narrat nupèr effossam fuisse tabulam non procul à ciuitate Augubij, in qua leonis figura tesserulis constructa apparet, quam multis versibus describit, qui sic incipiunt.