Latin
47.5 to 47.8
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 47.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Augubij effossus nuper sub menibus altis, Compositus crustis, tesserulisque leo. Sed ad quid seriam in his paucis operam conamur ponere, cum propemodum innumerae huius generis statuae Romae conspiciantur, &primò ad valuas D. Ioannis Laterani sitae sunt pulc herrimae leonum statuae marmoreae; In foro ante templum, quod à rotunditate nomen sortitur, vt narrat Aloysius Contarenus locatae sunt leonum statuae ex marmaride lapide coloris inter leucophęum, &rubrum medij. In foro Capitolino ex lapide Lydio obseruatur leonis statua capite defecta, vbi quoquè est fragmentum representans leonem supra equum. Deinde in multis Romanorum palatijs, &domibus etiam priuatis marmoreae leonum statuę conseruantur; Vidimus in palatio Sabellorum tabulam marmoream, in qua leo cum tribus armatis hominibus pugnans cęlatus erat, nec non statuam leonis ex Lydio lapide supra basim eiusdem marmoris diligenter elaboratam. In Viridario Cęsiorum visitur statua leonis marmorei, cuius basis hanc inscriptionem habet. INNOXIA FORTITVDO, vbi quoquè aliae duae leonum statuae ex lapide subrubro positae sunt supra bases Cęsiorum Insignia gentilitia custodientes. In Vinea olim Eminentiss. Card. de Carpo ex marmore vario leonis statua sita est; Domi Bernardini F. Iberitij in via Iulia obseruauimus statuam magni leonis, qui aperto ore hiat in equum, quasi illum deuoraturus; &Domi Laurentij Maccini penès S. Marci templum videtur caput leonis insigni cęlatura fabrefactum, quod deglutire animal conatur. Postremò statuae leonis spolio insignitae numerosae sunt, quae omnes Herculis statuae esse dicuntur Harum vna in Viridario Beluedere nuncupato conspicitur, cuius humerus dexter pelle leonis decoratus est, quo in loco alij statuam Commodi Imperatoris cum exuuijs leonis obseruarunt, &tandem in palatio Dandinorum Hercules marmoreus cum leonis spolio videtur, &multae aliae huius generis sunt Romae, in quibus enumerandis nobis tempus deficeret. MICur capita leonum fontibus affigantur. In epist. Asiat. Statuae leonis vbi. Lib. 4. Constanti cap. 6.