Latin
MIRACVLA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 515
Unproofread scanNot analysed yet
Pariter ex eodem auctore, quidam monachus, caeteris quiescentibus in meridie vociferari cępit. Tunc caeteri accurrentes cum apertis oculis trementem ad altare sancti Andreae Apostoli duxerunt, vbi ipse con fessus est senem ei apparuisse, qui canem nigrum ad eum dilaniandum dimisit dicens. Quarè hoc monasterium vis deserere? nam monachus eo die illum ordinem religiosum re linquendi consilium habuit. Abdias etiam narrans certamen D. Petri Apostoli, &Simonis Magi coram Nerone Imperatore, retulit, quòd D. Petrus panem hordeaceum benedixerat, atquè fractum in dextra, atquè sinistra manica collocauerat. Tunc Simon indignatus, cum arcanum Apostoli detegere non posset, exclamauit. Procedant canes magni, &Petrum in conspectu Caesaris deuorent. Illicò canes mirandae magnitudinis prosilientes in Apostolum irruerunt. Petrus autem orans panem benedictum canibus ostendit, quem conspicati subitò euanuerunt. Tunc, conuersus ad Caesarem Petrus dixit, quos promiserat Simon Angelos contra me esse venturos, canes fuisse iam omnibus exploratum est; cum ipse non diuinos, sed caninos tantummodo Angelos habeat. Praeter haec, sexcenta recitari possent miracula eorum, qui laccrati à canibus, &mortui ad vitam supra vimnaturae reducti fuerunt. Nos autem vnum, aut alterum attingemus. Apud Abdiam legimus, quòd Andreas Apostolus egressus Nicęa, cum ad pottam Nicomediae appropinquasset, videns iuuenem iam à septem canibus dilaniatum, mortuumquè deferri, expansis ad Cęlum manibus, illum viuum, &incolumem parentibus lachrymantibus restituit. Ex Surio in vita sancti Maximi Antistitis Rhegiensis Vrbis, adolescentulus ob morsum canis rabidi mortuus diuina virtute vitae restituitur. Immò paulo post in canem rabidum Sanctus inspirans illum necauit. Tandem addamus tanquàm coronidem illud miraculum recitatum à Caesario Heisterbacensi. QanG doolim quidam pueri Sacerdotem imitantes in quodam amne, sub trini nominis inuocatione, canem baptizarunt. Canis autem, cum virtutem tanti nominis sustinere non valeret, illicò à rabie correptus est.