Latin
MYSTICA, ET ALLEGORICA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 515-2
Unproofread scanNot analysed yet
MYSTICA, ET ALLEGORICA. Anes latrantes in sacris Biblijs D. Augustinus Haereticos aduersus Eccle siam clamantes mysticè exponit. Lauretus autem Iudaeos aduersus Chri stum vociferantes interpretatur. Iuxta illud Apocalypsis. Foris canes, &venefici, &impudici, &homicidae, &Idoli. seruientes. Amplius, per canes, vi ri eruditi Romanos milites Pilato praesidi assidentes intellexerunt, cumscribat Psalmographus. Circundederunt me canes multi. Quapropter Praedicti ministri immundi, &admodum impudentes veluti canes visi sunt, dum sacrosanctam Christi faciem sputis fędarent. De his ministris verba faciens Ioannes Franciscus Apostolus scribens ad Pontium Pilatum sic canit. Tu tamen infando pressus, victusque timore Illum das canibus sanguinolente feris. At Origenes per canem insanum intellexit Herodem; siquidem canis lapide percussus, cum percutientem ferire nequeat, lapidem mordet, pariter Herodes iracundia pulsus, tanquàm demens in cędem infantium furere uisus est. Diabolus etiam in sacris litteris canis cognominatur, cum dicat Psalmographus. Libera animam meam de manu canis. &in Exodo. Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis ab homine. Canes muti, vt legitur agud Isaiam, mysticè intelliguntur Principes sacerdotum, qui tanquàm canes impudentissimi fuerunt; immò muti, quia Christum Dominum non praedicauerunt. Licèt canes muti Pastores superbos etiam denotare possint, qui gregem Domini ab Hae reticis, &à Dęmonibus defendere non curant. Immò ex sententia D. Ambrosij, hi praeuaricationes Populi silentio inuoluunt. Praeterea canes muti homines etiam ingratos designare poterunt, qui nunquam os aperiunt, vt Domino benefactori dignas grates persoluant.