Latin
552.1 to 552.4
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 552.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Blondus canem sagacem describens inquit, esse debere breuem, simo potius, quàm adunco rostro, capite concinno, cruribus posterioribus eadem ferè altitudine, qua sunt anteriora, pectore non ventre maiore, dorso plano, &ad caudam porrecto, aures deniquè sint pendulae, &oculi agiles, crebroque moueantur. Isquè laudatur, qui inuenta praeda, Heri accursum expectat. In Italia eligitur varius, &maculosae Lynci persimilis; cum tamen niger color, vel albus, aut fuluus non sit spernendus. Canes ergo sagaces sunt huius naturae, vt non rectè odorentur, nisi priusquam diluculauerit? B namquè calore Solis accedente, omnia in vaporem soluuntur. Quando igitur Feram per nemora vagantem inuenerint, primum cauda, deinde rostro inuentam demonstrant. Quare non sine ratione scribebat Oppianus minimè ad latrandum promptos esse debere. Caeterum aduertendum est signa inuentae praedae esse varia, iuxta variam canum sagacium instructionem. Siquidem alij auribus tantùm micant, alij auribus immotis, summum caudae vibrant, nonnulli aures dimittunt. Multi nihil horum praestant, sed velut insanientes, &vestigia circumlatrantes ob ambulant, donec in manus venatorum. vel canum leporariorum praedam deijciant. Qua de re Baptista Mantuanus de huiusmodi cane non immerito cecinit. Anteuolant catuli, atque auras sectantur odoras. Aliquando venator canis sagacis ad lepores, periculum facturus, leporem mortuum domo non recto, sed obliquo tramite ad villam defert; vbi scrobe sacta, leporem inhumat, mox reuersus canem educit, qui percepto statim odore, nullis apparentibus vestigijs, an xius, &solicitus vagatur, donec deprehenso aeris tractu locum sepulti leporis attingat. Aliquando sunt ita instructi huiusmodi canes, vt inuenta praeda, &dato vibrarione cau C dae, vel aurium micatione, signo, &tensis à venatore retibus intelligant ad excitandam Feram strepitu opus esse; quapropter veh ementi latratu locum replent, vt Fera fugiens in casses incidat. Qua capta, canis instar viri in bello victoriam referentis, exultat lę titia triumphat gaudio, &quasi vitulatur. Praeterea canes sagaces ad aues capiendas, hoc modo instruuntur. Inuentis perdicibus, primo circunducuntur, vt tandem minis eas circumire assuescant.