Latin
552.5 to 552.7
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 552.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Deprehendunt autem perdices odorando, si, ex Alberti sen tent ia, captarum auium vestigijs saepius imponantur. Huiusmodi canes tota hyeme liberi dimittuntur; at, vere aduentante, ad resectas vsquè segetes vinciuntur, quibus postmodum ad coturnices, perdices, &phasianos coercendos vtuntur. Quandoquidem hic canis per campos praegradiens, visis praedictis auibus, aucupem respiciens caudam mo tat, ex quo signo, auceps cognoscit propè canem aues versari, ideoque retibus, &canes &aues cooperit. Quamobrem Itali hos canes retiarios appellant, cum &retibus assistant, &ijsdem se obrui patiantur. Deniquè canes sagaces ad aquas, &praecipuè longo pilo pręditi magis dociles, &magis ingeniosi esse perhibentur. Nam Cardanus hos tenu ori sanguine nutriri, consequenterquè prudentiores fieri opinatur. Horum au tem canum praecipuum officium est, vt omnia, quę excidunt, Domino deferant; hanc sagacitatis praerogatiuam Gratius poeta canibus Britannis assignat. Ouidius G nosios canes sagaces facit. Gesnerus hos audiuit in Hispania excellentes nasci, qui lepores potissimum, &cuniculos excitant. Nemesianus canes Tuscos commendat, quamuis alij meliores sagaces ex Vmbria dimanare existiment. e eo co cch &&Canis Canis Scoticus furum deprehensor cum Anemone tuberosa fructu canino Lobel. Canis sagax ad coturnices capiendas pantherinus cum gramine canino Anglorum.