Latin
Cap. X
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 564
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. X. QNOCA Vemadmodum caliis ad euleodiam tum domus, lum facultatum, item Felis animal pariter domesticum propter vtilitatem ad arcendos mures tam à supellectili, quàm à frugibus in vedibus nutritur. Quotirca meritò post historiam canis de felè agendum esse opnmur. Prima igitur fronte ambiguitas noninis sę se offert ponderanda, quae consistit in pluribus, cum plura sint nomina, quibus hoc animal insignitur. Primùm Alicò Gallij catus nuncupatur, cum nocturno tempore in agris more Cati mures venetur. Apud Dioscoridem quaedam piscis species aeluros, nempè felis rocatur; . Item piscis catulus minor catus dicitur à Romanis; vt in historia piscium explicauimus. Alisquin felis marina secun dùm Belgas est loligo, vt Nomenclator affirmat. Cum apus Scriptores Arabicos lutra catus aquae cognominetur. Praeterea apud Nicolaum Meniardem planta, quae Lycium Graecis, &latinis indigitatur, catè vel cato in natali locom nominatur. Sed huius nominis rationem ignorare fatetur Author. Felis iusnper ab Alberro musio appellatur, Musio pariter primus est fluuius post Cimerium promontorium, vt Blondus Flauius in historia Piceni refulit. Catus etiam machina militaris erat ex lignis leuioribus constructa, lata pedibus octo, alta pedibus septem, longa sexdecim. Huius tectum munitione duphci nimirum tabulatis, &cratibus contexebatur. Latera uimine sepiebantur, ne lapides, &tela penetrare possent. Extrinsecus autem, ne ab hostibus immisso concremaretur incendio, recentibus, &crudis animalium corijs operiebatur. Hoc instrumentum Lipsius in opere machinarum militarium eleganter depingit. Aliter etiam turris ambulatoria, &Vinea vocabatur, vt memorat Propertius hunc in modum. Dumque Aries murum cornu pulsabat aheno, Vineaque inductum longa tegebat opus. Christianus Vrst. in parte altera Chronicorum Germaniae de hoc iustrumento sic loqui tur. Catus leue vas erat, &facilè vehebatur, cum autem instrumentum ad cinitatem esset perductum, signa quaedam pro pedibus sibi fecerunt; vt ad murum per fossatum possent facilè peruenire. Cum ad murum peruenissent, iuuenes de ciuitate egressi Cato pedes succiderunt, &in fossatum cadere coegeruns. Tandem Catus erat nauis genus; legimus enim in Annalibus Flandriae à Philippo Burgundione grandem nauim Cati nomine aedificatam fuisse, quae valli instar esse videbatur; nec praeter rationem, cum Catae naues apud Gel lium etiam legantur.