Latin
SYNONIMA, ET ETYMVM
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 564-2
Unproofread scanNot analysed yet
SYNONIMA, ET ETYMVM. Elis apud Columellam, &Varronem Fouinus exponi videtur. Ideoquè hi clarissimi vixi selem cum mustelae speciebus confundunt, sed error inde ortus est, quoniam tam feles, quàm mustelae muribus insidiantur; dein de quia in textu graeco Aristotelis, vbi legitur γὰλὴ, quandoquè ab interpretibus mustela, &interdum cata exponitur. Sed nos Plinium sectari debemuns, qui pro Gale Aristotelis mustelam, &pro Aeluro felem vertit. Felis igitur nomen, quidam Grammatici tam in masculino, quàm in foeminino genere efferunt. Valla hoc nomine in foeminino tantùm genere vtitur. Sunt etiam, qui masculini tantùm generis esse constituunt; &ad mentem Goropij, huius nominis etymologiam à lingua Cimbrica antiquissima deriuant: Siquidem fel in illa lingua crudelem significat. Hinc fel succus biliosus humanae naturae valdè perniciosus, &felis animal iracundissimum deducitur. Opinio tamen Salmasij in Solinum nobis magis arridet dere videtur. Quandoquidem, vt ipse refert, hoc animal Graecis antiquioribus ἀιλὶς nempe adulator dicebatur, &cum Aeolico digammate Fαiλὶς pronunciabatur. Inde felis latinum nomen dimanauit; quemadmodum in vetustis codicibus hodie etiam legitur. Aliter etiam hoc animal catus cognominatur. Nam Baptista Mantuanus in Buccolicis sic canit. Sicque repugnabani votis contraria vota, Non secus, ac muri catus, ille inuadere pernam Nititur, hic rimas oculis obseruat acutis. Alij Authores gemino T. nomen hòc proferunt, vt Martialis in epigrammatibus dum