Latin
SYNONIMA, ET ETYMVM
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 565
Unproofread scanNot analysed yet
pannonicas nobis nunquam dedit Vmbria cattas. inquit. Quidam Grammatici ab vsu huius nominis abstinent, quia, vt ipsi inquiunt, apud nullum idoneum authorem reperiatur; cum tamen Martialis Palladius, &Theodorus Gaza Aristotelis interpres hoc nomen adhibuerint. Hic enim in historia Animalium αιληρον catum semper vertit. Caeterùm aduertendum est, quod Auicennae quidam interpres catum pro stellione perperam transtulit. Itaquè catum quidam dictum volunt quasi delicatum, &mollem. Alij catum cautum, &expertum interpretantur, quia olim Sabini carum acutum vocabant. Hinc cata Dicta accipienda sunt acutè dicta, vt testatur Varro. Vnde cato quis dicitur, quasi Sapiens, &doctus, &apud Ethnicos catius Deus (vt tradit D. Augustinus) qui homines cautos, &acutos reddere ferebatur. Alij felem dici catum putant quasi captum à captura; mures enim captat. Sed rectius deberent appellare catum, quia catat, idest videt, &obseruat. Etenim in Gallia; ad mentem Salmasij in Solinum, gattare obseruare dicitur. Vulgus etiam Bononiensis dicit guaittare, nempè more felium; obseruare. Amplius hoc animal musio ab Isidoro dicitur, quia muribus infestus sit. Albertus murilegum ob eandem ratiolib. 12. orig. nem nominat. Apud eundem Authorem furioz pro cato perperàm legitur, &Gesnerus hanc vocem ab Auicenna sumptam fuisse, Albertumquè vim vocis ignorasse opi natur. Aegyptij, vt refert Stephanus, felem bubastum cognominarunt, ex quo nomine Bubastis ciuitas Aegypti nuncupata est, in qua feles honorificè sepeliebantur. In grę cis litteris, &praecipuè apud Aristotelem ἀίλουρος dicitur. Et ex sententia Etymologi iib. 5. hist. παρὰ τὸ ἀιόλλειν, καὶ κινεῖν τὴν Γρὰν, nimirum à vertendo, &mouendo caudam. Quamobre an. cap. 2. quidam Latini hanc belluam torquicaudam, &trahicaudam appellarunt. Vox etiam ἀιγίλουρος apud Suidam legitur, quam Etymologus, &Varinus felem exponunt. Hermo laus tamen, in Corollario, vocem hanc poeticam esse arbitratur. Cum ἀιγιλούουρος quinquè syllabis carabus, idest locusta exprimatur. Spatalem, in doctrina Suidae, Author ano nymos catum transfert. Alioqui tamen τρορὶν nempe cibum interpretantur. Insuper in graecis litteris κάττης etiam legitur, quam vocem Varinus selem domesticam vertit. Hodie haec bellua à vulgaribus Craecis κάτις nominatur. Hebraicè Catul, &Schanar, vel schunara dicitur, vt Munsterus in Dictionario trilingui declarat. Italicè gatto, Hispanicè gato, Gallicè chat, Germanicè Gatz, Anglicè cat, Illyricè Koozka,