Latin
60.1 to 60.2
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 60.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
VSVS IN SVPPLICIIƆ. &cmo2 Etus fuit in nobilissima Babylonis Vrbe ritus, temporis tractu antiquatus, puniendi reos dentibus vniguibusque leonum, quos in cauea, vel lacu ad id seruabant, in quo quandò ibi positus fuit Daniel septem leones stabulabantur, qui postmodum, intacto Daniele, vt testatur Egnatius, illos, per quos innocens bestijs fuit exhibitus, dilaniarunt. Vndè Romani hanc consuetudinem obseruantes, in theatro multiplex spectaculorum genus constituerunt; Primò Arenarij venabulo, &telis armati cum Feris praeliabantur, vel ferae inter se dimicabant, de quibus ludis superiùs verba fecimus; vel deniquè homines Feris obijciebantur, vel ad crucem, vel ad stipitem deligati leonum, &aliarum Ferarum morsibus exponebantur. Ideò non est mirum, si Tertullianus hoc supplicij genus stipitem leoni concessum appellauerit. Cęterùm huiusmodi homines, vel vt rectiùs loquamur, Rei, non semper nudi, sed quandoquè splendidè ornati, Plutarcho auctore, in Ferarum conspectum ducebantur eius verba sunt haec, ἐτοὺς κακούργους ἐν τοῖς θέάτροις ἐν χιτῶσι δια χρύσοις, καὶ χλαμυδίοις ἀλουργοῖς ἑστερανωμένους, καὶ πυῤῥιχίζοντας, ex quibus colligere possumus Reos, vel maleficos tunicis aureis, &sagulis cęruleis ornatos, nec non coronatos, &Pyrrhichiam saltantes, quandoquè in theatrum introductos, &bestijs expositos fuisse. Hinc Iustus Lipsius infamem, &infandam Neronis turpitudinem illam meritò appellat, qua ipse leonis pelle contectus, &è cauea emissus, tàm feminas, quàm mares ad stipitem deligatos inuadebat. Cum autem id supplicij genus in primis vilioribus personis à legibus irrogaretur, &Christicolae talis essent aestimationis, apud Ethnicos, vt legitur apud Tertullianum, idcircò frequens erat illa vulgi conclamatio, Christiani ad leonem, vel Christiani ad bestias. Immò huiusmodi conclamatio non solum aduersus viliores, sed etiam aduersus Episcopos, &Christi fideles nobilitate insignes proferebatur. Quare ille Dominici gregis peruigil obseruator; &custos indefessus Cyprianus haec de se ipso scribit. Toties ad leonem petitus in circo, &paulò inferius.