Latin
60.3 to 60.6
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 60.3-6
Unproofread scanNot analysed yet
Clamore populari ad leonem denuò postulatus in circo, nequè hoc mirari debemus, quoniam Adriano imperante, vt Textor narrat, Liberalis Episcopus post varia tormenta famelico leoni deuotus, Fera ad eius pedes procumbente illęsus permansit. Eleutherius paritèr Episcopus leonibus inaedia frendentibus obiectus fuit, qui Sancto non nocuerunt, sed eius pedibus aduoluti innocua capita reclinarunt. Iussu eiusdem Imperatoris Satellites immiserunt sęuos leones in Sanctum Eustachium, eius vxorem, &filios, quia post relatam victoriam Dijs noluerunt sacrificare, sed Ferae, vt inquit Surius, postquàm fuere propè Sanctos eorum corpora linxerunt, &quasi tyrannum summae amentiae accusantes quietè redierunt, &eodem Surio teste, quatuor ferocissimi leones sub imperio eiusdem Adria ni immissi fuerunt in Sanctiss. Martyres Faustinum, &Iouitam Saturni, &Dianae sacrificia contemnentes, &Ferae magna celeritate ad Sanctos accedentes, illis intactis, tales ederunt fremitus, vt Ethnicorum populus contremisceret. Praeterea Diuus Paulus Apostolus, &Tecla virgo nobiliss. ad bestias damnati inter leones exultauerunt; de hac loquens D. Ambrosius scribebat. Cernere erat lingentem pedes Teclę leonem, &quia sacrae virginis corpus violare non poterat Leo, suam praedam adorabat. Quamobrem cum Nazianzeno meritò possumus canere. Haec validos vngues vicit rabiemque Leonum. Ad summum legimus apud Rauisium Textorem, imperante Antonio, duos leones laxatos fuisse in mortem Pontiani Martyris, &ab eodem illicò exarmatos fuisse, nec non à Dario martyre, sub Numeriano, leo famelicus statim mansuefactus est. Deniquè Dariae Virginis ad bestias damnatae cellam leaena in grediens, puellam ab omni iniuria non modò Ferarum, sed etiam satellitum tutata est. VSVS