Latin
643.5 to 643.7
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 643.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Idcirco Salamandra, quę vulnerauit, imposterum ad terrae superficiem accedere non audet, cum perire conscientia dicatur. Morsus etiam Salamandrae tanquam exitialis Nicander, Aetius, &Auicennas meminerunt. At Salamandra vbi semel parti dentes inflixit (vt quidam Gesnero retulerunt, quod tamen verum non esse opinatur) nunquam extrahit, &si auellatur, lethale est. Itaque relinquenda est bestia pendens à parte saucia, vt interim patiens viuere possit. Duas Salamandras, quas domi habuit Gesnerus saepè virgis irritauit, neque unquam os ad mordendum deduxerunt. Immò neque Gesnerus intellexit quempiam in Germania à Salamandris morsum fuisse. Quapropter fieri potest, vt non omni tempore, neque in quauis regione mordeant. Etenim in quibusdam Galliae locis morsus Salamandrae adeo exitialis esse perhibetur, vt nulla spes vitę relinquatur. Ideo a pud illos adagio dicitur. Si te Salamandra mormorderii, accipe linteum tuum, &tuam lodicem. Rhetiverò qui Italice loquuntur aiunt à Salamandra demorsum tot medicis opus habere, quot bestia distinguitur maculis. Gesnerus autem in Germania Salamandram non ita venenosam esse existimat. Quocirca concludendum est, ad mentem Plinij, Salamandram veneno frigido instar aconiti necare, quam sen tentiam Gesnerus meritò explodit; cum aconitum minimè frigidum esse feratur. Raymundus Lullius, in libro de Quinta essentia, Salamandram inter venena refrigerantia collocat. Et Galenus septicis medicamentis, illius cinerem admiscet. Gesnerus tamen putat Salamandram non vstam magis septicam esse, quam vstam, quoniam vi ignea venenum illud septicum consumitur. Antequam igitur remedia pro exterminando hoc veneno pręscribamus, necesse est in medium afferre signa, quibus venenum Salamandrae A dignoscitur. Sunt igitur ex Dioscoride linguę inflammatio, tremor cum torpore, &horro re quodam; partes nonnullae corporis liuore circumquaque sugillantur. Auicennas inter haec signa dolores ventris vehementes, &retentionem vrinę reponit. Idem Arnoldus in libro de venenis repetit.