Latin
LOCVS, CIBVS, PARTVS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 644
Unproofread scanNot analysed yet
At deceptum fuisse Auicennam Gesnerus opinatur; quandoquidem Dioscorides hęc signa obseruat in illis, qui buprestim sumpserunt. De quibus signis proximè ante Salamandram verba fecit, Praedictis addit Aetius, Salamandrae veneno infectos habere quasdam corporis partes liuorem per ambitum contrahentes, quae postmodum putrefactę decidunt, deinde maculae primùm albę, postea rubrae cum putre factione, nec non cum defluuio capillorum conspiciuntur. Praesidia igitur, vel erunt simplicia, vel composita; sed priusquam adhibeantur, vomitus est prouocandus, &aluus clysteribus diligenter exoneranda est: etenim Alexiteria in expugnando veneno magis operantur. Inter simplicia, Plinius semina vrticae cum iure testudinis commendat; deinde mustum, &sapam naturae cantharidum, &Salamandrae aduersari testatur. At Dioscorides folia vrticae cum lilijs, &oleo decoquit, &lac recens non insalubre iudicat. Praeterea Aetius calamenthum, cupressi folia, &eryngium, nec non galbanum cum melle linctum probat. Scribonius Largus farinam seminis lini cum mulia, resinam pini cum melle, immò folia pini cum aiuga in decoctione exhibet. Alij, ex Dioscoride, oua testudinis marinae, vel terrestris cocta praescribunt. At Nicander carnen Suis pinguis cum carne testudinis coctam in hoc veneno non improbat. Alij demùm ius ranarum in hoc casu non infrugiferum esse existimant. Plinius ranarum marinarum ex vino, &aceto decoctarum succum contra rubetas, &contra Salamandras propinat. Verum quia ranę ouiparae quadrupedes nullae in mari reperiuntur, &quę ibi versantur in genere piscium planorum recensentur, nec vllam aduersus vene na virtutem possident; propterea huiusmodi Plinij locus Gesnero semper suspectus fuit. Ideo ibi non ranas marinas, sed testudines marinas legere mauult. Inter composita medicamenta primum locum occupant magna antidota, vt theriaca, &mitridatium, quae in corpore prius purgato efficacissima cuadunt. Demùm Dioscorides, in hoc casu, omnia illa antidota salutaria esse arbitratur, quę in exterminando cantharidum veneno prae scribuntur: quare Gesnerus hinc colligit frigidum non esse Salamandrae venenum.