Latin
DE STLELIONE
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 650-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE STLELIONE. Cap. X. AEQV IVOCA, SYNONIMA. Etymum. Vamuis Gesnerus referat se neminem Latinorum legisse, qui stellionem inter species araneorum recensuerit. Tamen Niphus, &Perotus stellionem etiam generis araneorum esse autumant; quoniam quędam aranei species nonnullis punctis veluti stellis distincta in Apulia inuenitur, quae à Taranto ciuitate, in qua frequenter versatur, ab aliquibus Tarantula indigitatur; cuius aculeo percussi, musica sanari dicuntur. Prostat quoque nonnunquam in foro piscatorio Romę, quidam piscis longus tarantulae nomine non ob narratam aranei speciem, sed quoniam capite stellionem, exigui lacerti genus, quod vocant tarantulam, emuletur. Idcirco Matthiolus in Dioscoridem stelliones genera lacertarum esse existimat, quae in aedificijs Hetrurię versantur; &quoniam foramina propè terram incolunt; idcirco vulgò appellantur Terrantulae, non Tarantulae, cum id nomen ad Apulum genus aranei attineat. Scaliger hanc lacertę speciem verum stellionem esse existimat. Hanc Ferantes Imperatus veram lacertam chalcidicam Antiquorum esse statuit. Hoc igitur animal, vel quia maculis, vel quia eminentijs instar stellarum distinctum sit, lacerta stellaris cognominatur. Hinc Reusnerus canendi occasionem sumpsit, dum ait. A Stellis varijs stellio nomen habet. Poetae fabulantur hoc nomen etymologiam duxisse à puero, qui Stelles vocabatur, in hoc animal conuerso. Nam Ceres orbem peragrans ingenti aestu agitata ad casam cuiusdam anus diuertit, vbi aquam ad colluendum ieiunium auidè bibentem, puer eius dem domus, nomine Stelles, Deę potantis auiditatem delusit: vnde Dea indignata cum in stellionem transfigurauit. De qua Metamorphosi verba facit Ouidius hunc in modum cauda est mutatis addita membris Inque breuem formam ne sit vis magna nocendi Contrahitur, paruaque minor mensura lacerta est. Mirantem, stentemque &tangere monstra pauentem Fugit anum, latebrasque perit, aptumque colori Nomen habet, verijs stellatus corpora guttis