Latin
DE STLELIONE
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 651
Unproofread scanNot analysed yet
Hac de causa aliquibus Graecis stellio ἀστερίας vertitur. Immò in genere piscium Asterias etiam reperitur, nec non in genere phalangiorum, quia varijs punctis interstinguatur; &tandem in genere Ardeolarum à plumarum varietate. Plinius illud animal, quod Gręcis dicitur ἀσκαλάβος, siuc ἀσκα λαβῶτης stellionem vocat. Alijs dicitur γαλεώτις. Apud Hesychium, &Suidam κωλώτης exponitur. Perotus ascalaboten dici putat, quia ἀσκαλος circulus sit. Stelliones enim circulis quibusdam, veluti lucentibus guttis in modum stellarum depicti conspiciuntur. Gesnerus autem hanc etymologiam probare non potest; quoniam ἄσκαλος, pro circulo, apud nullum authorem idoneum reperitur. Gram matici quidem ἄσκαλα impura interpretantur, &hoc modo etymum huic animali, tanquam impuro competere posset. Nisi velimus etymologiam ad mentem Etymologi, &Varini, παρὰ τὸ ἀσκαλως βαίνειν, nepe à molli, &tacito ingressu deducere. Secundum alios di citur ascalabotes, quasi κωλοβάτης, qam artubus suis innixus per parietes repat. Hac de re xylobates etiam à Kiranide nominatur, cum ligna, &muros scandat. Hinc Galeotes etiam vocatur, quia, more mustelae, quę Graecis dicitur γαλὴ, clanculum per quodcunque ascendat. Licèt Stephanus in Galeotarum mentione ita nominatum hoc animal à Galeis, idest mustelis piscibus marinis callidissimis esse opinatur. Item κωλώσης per Omagnum in prima, &secunda syllaba stellio est, &Bacchus, vt Venus, κωλῶτις; nam κολώτης per o paruum in prima syllaba, nomen est cuiusdam Philosophi Epicurei, cuius meminit Macrobius. Item nomen statuarij apud Plinium. Immò fuit etiam Teius quidam pictor hoc nomine insi gnitus, quem memorat Quintilianus. Graeci hodie stellionem λιακόνι vo cant, &lacertum paruum argenteo, &lucido colore refertum esse dicunt. Veruntamen à nonuullis hodie stellio esse perhibetur, qui nuperis Gręcis vulgò θαμιάμηθος, aut ψαμαμόθη appellatur, quo nomine lacertum paruum denotant. Verùm tum de his nihil certi habeamus, vnà cum Gesnero hęc omnia competere stellioni, affirmare non audemus. Vox hebraica semamit in sacris paginis, stellio exponitur; quamuis alij araneum interpretentur. Septuaginta nomen hebraicum, Letaah, quod superius lacertę conuenire diximus, ad Ascalaboten, nempe ad stellionem transferunt. Aliqui arabicarum vocum interpretes Guaril, Vrel, vel Alurel stellionem esse dicunt. Senabras idem est, quod lacertus vel stellio, vt Bellunensis annotat: nam Samabras apud Auicennam lacertum si gnificat. Avetere Glossographo Auicennae Sarnabraus, &Guasemabras stellio vertitur. Alioquin Guausas, &Epithetos pro eodem animali apud Syluaticum legitur. Aliter Vasga Arabicè sunt reptilia, nempè stellio, &similia, vt voluit Arnoldus in libro de Venenis. Immò addit has bestias in Catalonia Dracones domorum appellari. Albertus chamęleontem, stellionem maiorem interprętatur Verùm id illi non est concedendum, siquidem chamęleontem Salamandram, &stellionem confundit. Germani Galli, &Angli nullum huius lacerti nomen habent, teste Gesnero; cum huiusmodi animali careant. eh eb eb eb elo cb eba cta eo c DIF1ii 3 Raecorum Stellionem à Stellione Italico valde discrepare Plinius testatur.