Latin
VSVS IN VARIIS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 663-2
Unproofread scanNot analysed yet
An verò istae rimę, vel foramina sint illa, quę sub branchijs esse solent, alijs considerandum relinquimus, &ad clariorem huius animalis descriptionem accedemus. Thomas enim Erastus HelucE Heluetius medicus, &philosophus insignis describit hoc animal crocodilo simile, minus tamen, &inferius labrum mouens, figura capitis, &oris testudini respondens cum breui collo, &in parte inferiori tumido. Pedes habet quatuor quinis digitis more lacertarum distinctos. Reliquum corpus non squamigerum, sed pelle duriuscula, instar corij serpentis, vestitum, cauda illi inest rotunda in circulos quosdam squamatim diuisa modo ferè inexplicabili.