Latin
VSVS IN VARIIS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 665
Unproofread scanNot analysed yet
Squamae sunt durissimae, videnturque osseę, &quasi quadrangult, cauae parùm sunt, vt caudam rotundam efficiant. Alioquin tanquam tegulę, quae domorum culmina cooperiunt, simul iunguntur, extremitas cuius libet squamae in spinam acutissimam desinit. Amplius tales squamę pellucidae, flauescentes, seu pallentes instar cornu videntur. Venter huius animantis magis quam in crocodilo tumescit. Tergus denique latum, &quodammodo planum est, vt in icone licet conspicari. Quid si hoc animal phattages Indicus sit Aeliani? hic enim author prodidit in regionibus Indicis nasci bestiam crocodili terrestris speciem gerentem, cuius pellem asperam ad dissecandum adhibent.