Latin
ANTIPATHIA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 673
Unproofread scanNot analysed yet
spatio quadraginta dierum, sine alimento vitam transegisse &demum Olympiodorus Platonicus monimentis mandauit, Aristotele oculato teste, fuisse hominem, qui donec vixit, neque comedit, neque dormiuit; nam sola insolatione alebatur. Caeterùm Niphus praedictorum opinioni refragatur. Siquidem refert praedictos authores, circa naturam chamęleontis hallucinatos fuisse, cum chamaeleon octimestri spatio, &interdum per annum integrum sine vllo cibo vitam traducat. Hinc tamen non est concludendum nullo vnquam alimento vesci. Quapropter falsò hoc animal aere tan tum frui crediderunt. Et praecipuè cum scribat Bellonius naturam frustra operatam esse dum huic animanti linguam, ventriculum, &intestina impartita est, si nulla esca pro vita traducenda, indigeret. Linguam enim semipedalem habet instar linguae Pici Martij, in cu ius extremitate spongiosus quidam, &glutinosus nodus est, quo muscas potissimum in os attrahit. Item Bellonius addit, praeter muscas, chamaeleontem, serpentum more, erucas, scarabeos, &locustas vorare, proptereaquod, facto huius animantis anatome, prae dicta animalia in ventriculo, &intestinis inuenit. Id confirmat Io, Landius (referente Scalige ro) qui dum in vltima Syria moraretur, vidit vnum è quinque chamęleontibus, quos eme rat linguę repentina eiaculatione muscam, quae in eius erat pectore, legisse. Quocirca si Picus Aristophani πελεκᾶς Attica, &Dorica lingua dicitur, παρὰ τὸ πελεκᾶν τὰ ξύλα, scilicet à perforandis lignis, hoc etiam nomen nonnulli Authores chamaeleonti assignant, quoniam rostro cortices arborum saepè pertundat; vt animalcula sub ipso latitan tia lingua venari possit. ta . -