Latin
EMBLEMATA, SYMBOLA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 673-2
Unproofread scanNot analysed yet
EMBLEMATA, SYMBOLA, Simulacra, IVm Chamaeleon naturaliter quoscumquè reddat colores, quos proximè attigerit, praeter rubrum, &candidum. Profectò hoc animal assentatoribus assimilari potest, quorum praecipuus scopus est omnia aemulari, &assensum cunctis praebere, praeter quam ijs, à quorum ingenio longè absunt; nimirum qui candido simplicitatis decore, &pudoris, seu verecundiae rubore sunt praediti. Quamobrem Seneca non iniuria dicebat. Veritas in omnem sui partem semper est eadem, quae verò decipiunt nihil habent solidi. Hinc Camerarius nonagesi mi emblematis argumentum desumpsit, in quo iconem chamae leontis exhibet cum inscri ptione NII SOLIDI. Deinde subscripsit distichon huius tenoris. Turpis adulator formas se vertit in omnes, At verax similis mens manet usque sui. Alij idem emblema proposuerunt cum titulo NON DVRAT HYPOCRISIS. Tractauit etiam idem argumentum Alciatus, quando figurauit chamęleontem hoc titu decoratum IN ADVLATORES. Postea subscripsit infrascripta carmina. Semper hiat, semper tenuem, qua vescitur, auram Reciprocat chamaeleon: Et mutat faciem, varios fumitque colores, Pręter rubrum, vel candidum. Sic, &adulator populari vescitur aura, Hiansque cuncta deuorat; Et solum mores imitatur Principis atros, Albi, &pudici nescius. Perciuallus quoquè picturam chamae leontis tanquàm symbolum, vel phrenoschema eu