Latin
DE CROCODILO
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 677
Unproofread scanNot analysed yet
DE CROCODILO. Cap. XV. SYNONIMA, ET ETYMVM. Vm multi Authores Crocodilum ad lacertorum genus optima de causa referant, &Palladius hanc bestiam, quasi generis vocabulo, lacertum appellauerit. Rationi consonum esse iudicauimus, de hoc in praesenti capite, verba facere. Itaque crocodilus Latinis appellatur, nomine à Gręcis desumpto, quibus ἀροκόδειλος, &quandoque κρεκόδειλος per enallagen litterarum, secundùm Varinum dicitur. Apud Paulum Aeginetam legimus νείλοκροκοδειλους, nempe crocodilos è Nilo, fortassis ad differentiam terrestrium crocodilorum, idest scincorum, de quibus paulò ante verba fecerat. Isidorus huius vocabuli etymologiam à colore animalis deducere videtur, dum crocodilum à croceo, quo refertus est colore, nominat. Cum tamen, vt veritatem fateamur, hoc etymum à Graecis, non autem à Latinis dimanet. Nam Scincum crocodilum terrestrem nuncupatum fuisse tradidimus παρὰ τὸ φοβεῖσθαι τὰ κρόκον, quia crocum timeat. Idcirco Apiarij circa aluearia crocum serunt, vt illius visione scinci perterrefacti ad illa non accedant. At crocodilus, de quo in praesentia sermo habetur, ducere videtur etymum παρὰ τὸ τὰς κρόκας φοβεῖσθαι, nimirum quia littora timeat. Est enim in terra valdè timidum animal, &δειύλος in gręcis litteris timidus exponitur. Alioquin κροκύδειλος, apud Hipponecten, paruum animalculum esse perhibetur, vt tradit Eustathius Cum igitur crocodilus partim in terra, partim in aqua aetatem ducat, ideoque ancipitem vitam agat, non est mirandum si Graecis animal ἀμφιβιον, &interdum ὑδροχερσον τηρίονnominetur. Quamuis Hesychius σύλην, item δεμδρίτην crocodilum vocitet. Herodotus in Euterpe retulit Aegyptios olim crocodilum χεμψαν, &secundum alios χαμψαν nominasse. Scaliger autem scribit se rogasse quemdam Turcum, vt vocabulum, quo hodie denotatur crocodilus, diceret; &respondisse refert Kimpsac; quae vox cum graeca Herodoti conuenire videtur. Statius Feram Phariam cognominat, cum Pharos olim parua Nili Insula fuerit. Albertus scribit Tencheam esse vocabulum linguae Aegyptię, quo crocodilus intelligitur. At, secundum Strabonem, in Arsinoitica Praefectura, vbi crocodilus summa veneratione colitur, Suchus nuncupatur. Verùm dubitant quiqui, an hoc nomen sacro tantùm Crocodilo, an crocodilo in genere competat: Gesnerus opi natur hoc nomen omni crocodilo conuenire, cum hęc vox sit valdè similis scinco, qua veteres Graeci crocodilum terrestrem indigitant. Quodnam sit nomen huius animalis in lingua hębraica difficillimum est exponere, quoniam Interpretes nomen lacertae cum nomine scinci, chamaeleontis, &crocodili confundunt. Apud Arabes Andreas Bellunen sis vocabulo Temsa, aliàs Altensa crocodilum significat. Syluaticus Tisma, &Atinsa profert. Ab Indis Cayman, ex Scaligero, nuncupatur. Albertus, &alij Barbari Scriptores Cocodrillum dicunt. Demum Germani, Illyrij, Itali, &aliae gentes Europeae, plereque omnes crocodili nomen retinent.