Latin
DIFFERENTIAE. ET DESCRIPTIO
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 677-2
Unproofread scanNot analysed yet
DIFFERENTIAE. ET DESCRIPTIO. N Crocodilus animal sit sui generis, vt Aristoteles asseuerat, inter Autho res sententijs variatur. Nam Plinius duo genera, ratione molis corporeae constituit, alterum magnum in terris, &in aquis viuens, alterum paruum terrestre nuncupatum, cuius fimum suauem odorem spirat. De quo in capite de scinco actum fuit. Albertus etiam varia crocodilorum genera medit ari videtur, dum prodit omnes crocodilos maxillam inferiorem mouere pręter Tencheam, &alibi Tencheam non vulgarem crocodilum, sed aliam quamdam speciem in Aegypto esse statuit. Haec sententia sanè explodenda est: quandoquidem Aristoteles de crocodilo ea simpliciter profert, quae Albertus Tencheę attribuit.