Latin
ESCRIPTIO
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 7-4
Unproofread scanNot analysed yet
ESCRIPTIO. Differentiae. Incentius in Speculo naturali retulit Genettam esse belluam paulò maiorem vulpecula, sed rectiùs, admentem Alberti, legere debemus vulpecula paulò minorem, cui color inter croceum, &nigrum cum maculis nigris ordine quodam dispositis inest, illiquè mansuetudinem, nisi bestia fuerit lacessita, attribuit. Pellis igitur huius animalis, quam quibuscunque licet in officinis pellionum obseruare, ex Gesnero, à capite ad extremam caudam plerumquè longa est dodrantes quatuor cum palmo, cauda seorsum sumpta duos dodrantes; reliquo enim corpori est ferè aequalis. Latitudo pellis secundum medium extensae dodrantem aequat. Venter medius, &collum supinum est quasi cinerei coloris. Caudam circuli nigri octo aliquando etiam plures, &totidem albicantes alternatim dispositi exornant. Corpus totum maculis nigris eleganter distinguitur, nam reliquum fuscum vel canum fusco permixtum est. Demum tota pellis molli, &densopilo lanuginosa non ingratum odorem spirat. Praeterea Gesnerus in Appendice quadrepedum viuiparorum duas huius animalis species assignare videtur: dum con fert pellem Ginettae à Bellonio exhibitae cum illa, quam apud pelliones ipse contempla tus est; in hac enim maculas diuersas, &oblongiores obseruauit. Veruntamen fieri potest, vt aliquando in vna pelle maculae oblongiores, in alia verò rotundidres producan tur, cum tamen pelles ad animantia eiusdem generis attineant: nisi per pellem haben tem maculas oblongas, pellem Cati syluestris Ginetrae valdè similis intelligere volue rit, de quo suo loco verba fient. r. t δρε, GENAT