Latin
VSVS PELLIS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 89-2
Unproofread scanNot analysed yet
VSVS PELLIS. Ntiquitas loco pallij, vt superius admonuimus de pelle leonis, pellem pantherae induebat. Ideo legisse meminimus in Vitis virorum illustrium Paridem Priami filium Pauoni assimilatum fuisse, quoniam semetipsum pantherae spolium supra humeros ferentem circumspiciebat, &diligebat. Virgilius quoquè describens Euandrum se induentem meminit vestitus pantherini hunc in modum. Tum tateri, atquè humeris Tegęum subligat ensem Demissa ab laeua Pantherae terga retorquens. G Nam scribit Alexander ab Alexandro, ad mentem Homeri, antiquissimos Graecorum pellibus multorum animalium, sed peculiar iter pardorum pro indumentis vsos fuisse. Verum Mauri, &praecipuè pedites leonum, &pardalium pellibus se amiciunt, illasquè dormituri substernunt. At Aethiopes, vt voluit Alexander ab Alexandro, cooperti pardorum tergoribus praeliantur, vt maiorem motum hostibus afferant. Quocirca cuipiam non videbitur absurdum, si bellantes pardorum exuuijs tegantur, vt habetur in opere Austriados his verbis. Quarta autem legio pardorum pellibus armos Vestit. Nostra aetate pelliones pro vestibus hyemalibus pelles pantherae magni faciunt, quando tamen haberi possunt, has verò cum pellibus lyncis, &aliorum animalium huius generis confundunt. Quare Cromerus haec scripsit. Cultui verò pelles subministrat Panthera, siuè is sit lupus ceruarius (Ris appellatur à nostratibus) maculosis ventre, &pedibus. Itaquè artifices pellicearum vestium, vt in huiusmodi operibus solertiam ingenij praeseferant, pelles albas agni quibusdam maculis, ita affabrè concinnant, vt intuentibus pellem pardi mentiri videantur. Recipiunt igitur, vt inquit Alexius, lithargirij argentei vnciam vnam, calcis vncias duas, aquae mensuras tres miscent, &ponunt ad ignem lentum, donèc aqua te pefiat, deindè ab igne auferunt, &tunc parata est tinctura, qua insuccato penicillo ex setis suillis praedictas pelles maculant, &ad solem exsiccant, denuò eas tingunt, &id tertiò repetunt, si oportuerit. In epist. siat. Exerc. 189. LibS. Aen. Lib. 5. gen. dier. Lib. I. gen. dier. Lib. 9. Lib. I. Polon.