Latin
90.1 to 90.5
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 90.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
DE LYNCE. CAP. III. AEQVIVOCA. B Historia Pardi ad naturam Lyncis ponderandam accedere, hoc à ratione minimè alienum esse opinamur, tùm quia in praecedenti capite huius Ferae facta est mentio; tùm etiam, quia huiusmodi animalia maculis insignita tantam inter se conuenientiam habent, vt rectae rationes moneant, TAV nisi iuxta se conferantur, differentias non ritè elucescere. Sed quoniam nomen Lyncis aliquam patitur aequiuocationem, prius illam dilucidabimus, ante quam synonima in medium afferamus. Lynx igitur, seu λύγξ apud Graecos Vrbs est Libyae, iuxta Gades post montem Atlantem, auctore Stephano. Illo postea vrbs Epiri non Lynx, sed Lyncus à Strabone nominatur. Λυγέ quoquè est illa affectio oris ventriculi, quae in schola medicorum singultus appellatur sed Grammatici hoc nomen in genere foeminino constituunt, &in casu obliquo λυγγὸς inflectunt, cum tamen λύγξ animal sit generis promiscui, &eius genitiuus in λυγκος desinat. Hesychius autem, &Varinus hoc vocabulo arcum etiam denotari asfirmant, dùm scribunt λύγξ τὸ παθος, ὁ λυγμὸς, καὶ τόξον, καὶ ζῶον, sed vt veritatem fateamur hoc vocabulum pro arcu nullibi legimus. SYNONIMA EORVMQVE ETYMVM. Ynx, &Graecis λύγξ tàm foeminini, quàm masculini generis est Fera quaττα κ drupes digitata maculoso, &vario te gmine induta, cuius historiam in praesenti capite damus. Huius etymum Isidorus deriuat ἀπὸ τοῦ λυκοὺ, quoniam hanc f ram in iuporum genere collocat; sed quis auctor vnquam prodidit lynces in luporum genere numerari? &quae conuenientia lynpotest? Isidorus autem similitudine Forum duorum nominum λύγξ, &cis, &lupi esse λυκος deceptus est. Satius erat huius vocis ctymologiam α πὸ τὸ λύκης nimirùm à luce deducere, quoniam haec Fera omnium quadrupedum animantium acutissimè videat. Poetae verò, qui perpetuas agitant fabulas, huius etymi originem lynco Regi acceptam referunt. Dum Triptolemus? theniensis à Cerere per orbem missus ad docendum mortales frugum sationem, in Thrac am ad Regom lyncum peruenerit. Ouidius. Rexibi Lyncus erat. Iegis subit ille penates. qui inuidia motus, quòd Triptolemus tanti muneris auctor ex steret, hominem perdere conatus est. Cires autem eum feruauit, &Regem in hanc Feram transmutans eam lyncem de nomine Regis appellauit.